Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 104

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
438
15
10
Deinde quaeram, an istum descensum ullo umquam sensu
testatum habeant? An experientia ulli umquam hominum com-
pertum sit? Si afferant Prometheum, aiam ego eum ignem coele-
stem fuisse et non sphaeralem. Si experimento compertum non
habeant, obiiciam illis Aristotelicum illud. Imbecillis esse intel-
lectus ob rationem sensum omittere.
Neque tamen aspernor, intelligentiam non errantem am-
plector, non quam ipsi ponentes non intelligunt, quae sit, nec
ex Aristotele eruunt, sed ipsi sibi fingunt: at aliam, quam minus
multo etiam intelligunt. Sed aio eam res ipsas promptis ac obe-
dientibus sibi legibus gubernare, proprias cuique rei conditiones
tribuisse, quibus non vis, non violentia ulla inferatur, ad propria
obeunda munera.
Itaque negamus intelligentiam istam, quae profecto num-
quam errat, semper hos committere errores, ut partibus sphaera-
lis ignis vim tam violentam perpetuo inferat, ut tanto itinere con-
tra impetum a se illis tributum compellat descendere, ut rerum
generationi inserviat, cum sibi alia superesse possit via, etiam
melior, etiam salubrior ad res generandas. Autumamus enim
sine igne sphaerali illo, sine igne ullo, qualis ignis in Peripato
calet generationem rerum et posse effici et effici omnino, ut nullo
modo aut effici aut posse, si ignis Peripateticus ullus mistionem
ingrediatur.
Quid enim sphaeralis ignis, eiusdemne est naturae cum no-
strate? Vel ab eo diversus? Si diversus, quale fuit argumentum
illud? Ex nostratis ignis naturae differentis ignem illum sursum
locum tenere? Quomodo ad suum totum ascendebat, cum quo
nihil habebat rei? Si vero cum nostrate eiusdem sit naturae, pro-
cul omni dubio mistionem ingredietur nullam, nullo enim corpo-
ri vel vivo vel exanimi nostras hic miscetur: qui non gignitivam,
sed corruptivam vim habeat, cuicumque rei haeserit, eam statim
corrumpens, nullam aliam generans quam cinerem. Atque ideo
eum nullus
vi
umquam philosophorum in elementorum nume-
rum cooptavit. Si igitur talis sit sphaeralis quoque, non erit aptus
rerum mistioni. Atque ideo non erit mistionis elementum.
vii
Corr. ex nullis
5
20
25
30
35
1...,94,95,96,97,98,99,100,101,102,103 105,106,107,108,109,110,111,112,113,114,...314
Powered by FlippingBook