Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 114

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
448
20
30
tus proprius. Motuum autem hi quidem simplices, hi autem misti et
misti quidem mistorum, simplices vero simplicium sunt, clarum, quod
erunt quaedam corpora simplicia, sunt enim motus simplices, itaque
manifestum et quod sint elementa et quam ob rem sint
. Simplicia ergo
corpora sunt, quae simplicibus motibus moventur, recto duplici
et circulari, coelum scilicet et quatuor sua elementa. Quae dum
de motibus eorum [450] ageret, simplicia vocavit et asserere sibi
est visus. Sed alibi, nempe 2.
De ortu
, ubi non amplius de moti-
bus disputat, veluti oblivione captus negat esse simplicia haec
eadem. Ita diversis propositis prae ingenii acumine diversa dog-
mata et contraria saepe docet. Eius verba sunt haec:
2
Non est autem
ignis neque aer et unumquodque dictorum simplex, sed mistum. Sim-
plicia vero talia quidem sunt, non tamen eadem, veluti quod igni simile
igniforme, non ignis. Et quod aeri, aeriforme. Similiter vero et in aliis
.
Expresse ergo negat ignem et aerem et reliqua, nempe aquam et
terram, esse simplicia, sed esse mista ait. Sed quae revera simpli-
cia sint, his esse similia, non autem eadem: veluti quod est igni
simile est igniforme et quod aeri simile, aeriforme, et quod aquae
simile, aquiforme, et quod terrae simile, terriforme.
Dii boni, qualis nam haec est doctrina? Antea haec corpora
simplicia vocabat rationemque reddebat, cur simplicia essent:
quod scilicet de prima materia et primis qualitatibus essent con-
stituta, in quae ut in elementa omnia alia resolverentur, ipsa in
nulla alia, simplicesque motus, uti simplicibus tribuebat. Nunc
vero negat esse simplicia, sed mista, similia quidem igni, aeri,
aquae, terrae, non autem eadem. Quid hoc monstri aut chimae-
rae est?
Mista sunt ergo ex aliis simplicibus, ubi ergo alter ignis est,
alter aer, altera aqua, altera terra? Quibus haec similia non ea-
dem sint? Ex quibus simplicibus haec mista constent. Ubi sunt
ea corpora, quae simplicibus motibus moventur? Haec enim, ut
mista, mistis etiam moventur motibus. Et hi motus a medio et ad
2
Οὐκ ἔστι δὲ τὸ πῦρ καὶ ὁ ἀὴρ καὶ ἕκαστον τῶν εἰρημένων ἁπλοῦν͵
ἀλλὰ μικτόν. Τὰ δ΄ ἁπλᾶ τοιαῦτα μέν ἐστιν͵ οὐ μέντοι ταὐτά͵ οἷον εἴ τι
τῷ πυρὶ ὅμοιον͵ πυροειδές͵ οὐ πῦρ͵ καὶ τὸ τῷ ἀέρι ἀεροειδές· ὁμοίως δὲ
κἀπὶ τῶν ἄλλων. [ARIST. GC 330b.21–25]
5
10
15
25
1...,104,105,106,107,108,109,110,111,112,113 115,116,117,118,119,120,121,122,123,124,...314
Powered by FlippingBook