Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 124

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
458
fatentur, elementa haec non esse simplicia. Qua ergo ratione sim-
plicium, quae nusquam sunt, simplices sunt motus? Quo pacto
in simplicia, quae nulla sunt, mista tamquam eorum elementa,
in indivisibilia secundum speciem resolvuntur? Sed aliis etiam
locis eiusdem 1.
Meteori
tradit ignem illum simplicem non esse:
11
Quod quidem sursum et usque ad Lunam aliud esse corpus, dicimus ab
igne et aere. Sed nihilominus in ipso hoc quidem purius esse, hoc vero
minus sincerum et differentiam habere et maxime, ubi desinit ad ae-
rem et ad mundum circa terram.
Sed hoc ipsum corpus, quod aliud
dicebat modo ab igne et aere, ignem quidem esse negat, aerem
concedit sequentibus hisce verbis:
12
Circa haec vero et continua hi-
sce aer et quod ob consuetudinem vocamus ignem, non est autem ignis.
Excessus enim calidi et veluti ardor est ignis. Sed oportet cogitare eius,
quod dicitur et vocatur a nobis aer, id quod est circa terram veluti ca-
lidum et humidum esse, eo quod evaporet et exhalationem habet terrae.
Quod vero supra hoc, calidum et siccum. Et est quidem vapor potentia
veluti aqua, exhalatio vero potentia veluti ignis.
Neque tamen eodem vestigio manet, sed nutat mutatque, ne-
que enim amplius ignem vult esse, neque aerem, neque fumosam
secretionem, sed exhalationem eodem libro:
13
Suppositum enim est
nobis mundi, qui circa terram, quantum est sub circularem lationem,
esse primam partem, exhalationem siccam et calidam.
Ignis igitur ille.
11
τὸ μὲν γὰρ ἄνω καὶ μέχρι σελήνης ἕτερον εἶναι σῶμά φαμεν
πυρός τε καὶ ἀέρος͵ οὐ μὴν ἀλλ΄ ἐν αὐτῷ γε τὸ μὲν καθαρώτερον εἶναι
τὸ δ΄ ἧττον εἰλικρινές͵ καὶ διαφορὰς [διαφορὰν] ἔχειν͵ καὶ μάλιστα ᾗ
καταλήγει πρὸς τὸν ἀέρα καὶ πρὸς τὸν περὶ {τὴν} γῆν κόσμον. [ARIST.
Mete. 340b.6–10]
12
περὶ δὲ ταῦτα καὶ <τὰ> ἐχόμενα τούτων͵ ἀήρ τε [δὲ] καὶ ὃ διὰ
συνήθειαν καλοῦμεν πῦρ͵ οὐκ ἔστι δὲ πῦρ· ὑπερβολὴ γὰρ θερμοῦ καὶ
οἷον ζέσις ἐστὶ τὸπῦρ. ἀλλὰδεῖ νοῆσαι τοῦλεγομένου <καὶ καλουμένου>
ὑφ΄ ἡμῶν ἀέρος τὸ μὲν περὶ τὴν γῆν οἷον ὑγρὸν καὶ θερμὸν εἶναι διὰ
τὸ ἀτμίζειν τε καὶ ἀναθυμίασιν ἔχειν γῆς͵ τὸ δὲ ὑπὲρ τοῦτο θερμὸν
{ἤδη} καὶ ξηρόν. {ἔστιν γὰρ ἀτμίδος μὲν φύσις ὑγρὸν καὶ θερμόν͵
ἀναθυμιάσεως δὲ θερμὸν καὶ ξηρόν·} καὶ ἔστιν ἀτμὶς μὲν δυνάμει οἷον
ὕδωρ͵ ἀναθυμίασις δὲ δυνάμει οἷον πῦρ. [ARIST. Mete. 340b.21–29]
13
ὑπόκειται γὰρ ἡμῖν τοῦ κόσμου τοῦ περὶ τὴν γῆν͵ ὅσον ὑπὸ τὴν
ἐγκύκλιόν ἐστιν φοράν͵ εἶναι τὸ πρῶτον μέρος ἀναθυμίασιν ξηρὰν καὶ
θερμήν·[ARIST. Mete. 344a.8–10]
5
10
15
20
1...,114,115,116,117,118,119,120,121,122,123 125,126,127,128,129,130,131,132,133,134,...314
Powered by FlippingBook