Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 118

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
452
25
5
30
Aer enim et ignis, qui ex suo dogmate in animali vivo est aut tan-
tumdem molis cum terrea mole est aut non multo minoris, cur
ergo terra praepollet illis, ut deorsum recta linea, non mista, non
spirali, non alia animal feratur, si ex alto cadat? Cur ignis et aer
partem ullam in motu isto non habent? Cur levitas eorummunus
suum non praestat? Ut si non prohibere casum queant, saltem
mistum ostendant, torsione aliqua et obliquitate motus. Si calor,
qui in homine, in animalibus est plerisque Aristotele libris
De
animalium ortu
fatente, ita potens est, ut solidas et terreas partes,
ossa et carnes sursum pellat, ita ut illi rectam figuram forment,
cur idem calor non aliquid vel pauxillum in casu non annitatur,
ut mistum non simplicem motum efficiat? Amplius, terra, quae
est in animali, nonne mista etiam ipsa est? Cur ergo misto motu
non fertur deorsum, sed simplici?
Quaeram etiam a senatu, a populo, a plebe quoque Peripate-
tica, ut mihi mistum aliquem localemmotum (nam de hoc sermo
principi eorum est) in rerum natura ostendant. Nullum reperient
opinor. Nam animalium progressio non a natura gravis et levis,
sed ab anima est. Fumum reor afferent, quemAristoteles terreum
et aereum ait esse. Quaero de duobus, quid in illo sit praedomi-
nans? Ex ascensu affirmabunt aerem. Is aer, qui in fumo est, si
prioribus principis verbis credant, simplex erit simplicique motu
recto feretur. [451]
Cur ergo tortuose ascendit? Si secundis magis credamus,
mistus erit cum terra movebiturque
κατὰ τὸ ἐπικρατοῦν
, a
praedominante. Sed praedominans in fumo aer est, aeris au-
tem motus rectus atque ideo simplex est? Asseruit enim mo-
tum rectum a medio simplicem esse. Cur ergo fumus tortuose
ascendit? Plumae, paleae, stipulae, atomi, si in aere varie fe-
rantur, id non a praedominante, sed vi et impulsu aeris, ven-
tis, aura agitato fit. Aut ergo nullus est in rebus motus mistus,
aut si sit, non a praedominante fit. Aut si a praedominante fit,
mistus sit necesse est ex simplicibus a medio et ad medium,
10
15
20
1...,108,109,110,111,112,113,114,115,116,117 119,120,121,122,123,124,125,126,127,128,...314
Powered by FlippingBook