Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 128

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
462
20
10
30
licae consentaneum est, verti facilius in id, quod symbolum ipso
habet, quod scilicet aer est et terra, altero cum eo communicante
caliditate, altero siccitate.
Esto, in aerem vertatur: quomodo id fiet? Videmus enim an-
thraca ipsi ligno continue inhaerere, quousque lignum in cinerem
redigat, in cinerem eo redacto lignum nusquam est, nusquam an-
thrax. In aerem abiit, inquient. Inquiam ego: sensibiliterne id fit?
Spectantibus et palpantibus nobis? Si aiant, rogabo, ut libeat illis
id mihi ostendere, ut ego quoque id aspectem. [453] Neque enim
tot annis, quot vivo et video, mihi id contigit videre totas hyemes
ad focum sedenti diligenter atque anxie inspicienti. Quod si ne-
que ipsi viderint, sed dicant id rationibus colligi, requiram ab eis,
ab Aristotele ipso, quod ipse a veteribus saepe requisivit, ut
ταῖς
αἰσθήσεσιν ὁμολογούμενα λέγωσιν
sensibus confessa dicant.
Si ergo numquam visum est, aut sensibus ullis comprehensum,
anthraca in aerem esse mutatum, secure negabimus nos esse mu-
tatum aut mutari. In terram potius mutari videtur usque enim
adeo ligno adhaeret, ut id consumat, tamdiu ut nihil ex eo super-
sit praeter cinerem, qui iam
i
terra est vel terrae proximum quid.
Quod nos non negamus. Sed negamus in cinerem ignem il-
lum versum, qui in ligno erat. Sed dicimus cinerem esse terram
quidem factam at non ex igne factam, sed ab igne terram ex ligno
factam. Sive terram, quae ligno ut elementum inerat, ab igne e
ligno secretam, si tamen pro vero acceptemus, quod Aristoteles
asseruit, mistis elementa inesse ex hisque ea confici, ignis autem
ille quo abierit, non videmus, neque enim in aerem transitum fe-
cisse visum est. Quod si non in ea, quae symbolum secum habent
conspectus est transire, multo minus credibile transisse in aquam
sibi omnino contrariam. Quod tamen si affirment, requiremus,
ut id sensibus nostris obiiciant. Propius sensui videtur flammam,
qui reliquus ignis est et, ut Aristoteles ait
μάλιστα πῦρ
,
maxime
5
15
25
i
Corr. ex quia
1...,118,119,120,121,122,123,124,125,126,127 129,130,131,132,133,134,135,136,137,138,...314
Powered by FlippingBook