Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 130

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
464
15
5
ignis
, quam cernimus et in aerem ascendere, in aere extingui, in
materia aerea, fumo scilicet consistere.
Haec quidem satis clara, satis sunto ad demonstrandum
testimoniis pluribus Aristotelis ipsius, testibus sensibus ac ra-
tionibus etiam, elementa, quae ipse fecerat simplicia, non esse
simplicia. Neque etiam sunt simplicibus similia, ubi enim alia
reperiuntur, nisi quis suorum novo phantasmate dicat eum opi-
nionem veterum quorundam barbarorum philosophorum se-
cutum, autumet alia esse, non haec, simplicia corpora, nempe
coelestes orbes, quorum Luna sit terra, Mercurius aqua, Venus
aer, Sol ignis, rursus Mars ignis, Iupiter aer, Saturnus aqua, fir-
mamentum terra.
Quam rem si quis affirmet Aristotelem sensisse, somniare
eum dixero. Sed procedamus. Ignem sursum ferri, levissimum
esse, omnibus supereminere docuit. Nos vero ostendimus ignem
istum non esse in natura rerum, itaque si nullis sit, neque sursum
feretur, nec levis esse dicetur, neque aliis supereminebit.
Sed esto, ponatur esse aliquis, uti Aristoteli, uti Peripato gra-
tum faciamus. Quid inde sequetur? Quaero primo, cum dicitur
ignem levem esse, an de toto igne dicatur, atque adeo ipsa ignis
sphaera? Eamque levissimam totam esse, prout tota caeteris ele-
mentis supernatat? Supernatat illa quidem caeteris elementis, sed
subest orbi Lunae? Utrum sphaera haec ignis, supernatat cateris,
quia levissima est, aut quia levissima supernatat? Utrum horum
causa, utrum effectus? Nam utrumque causa utrumque effectus
esse non potest. At levitatem esse causam lationis sursum Ari-
stoteles nos docuit, non supernatantiae. Supernatantiam non as-
signavit esse causam levitatis, ergo neutrum neutrius causa vel
effectus est. At levitatem esse causam, cur ignis sursum feratur
docuit. Sed cum sphaera ignis sursum non feratur, eam levem
esse dici non potest. Non est ergo verum ignem esse levem, cum
universitas ignis sursum non feratur. Sed ignem mittamus, ne
de nihiliore re, quam asini umbra sit, tum anxie lites ingentes
perpetuare videamur.
10
20
25
30
1...,120,121,122,123,124,125,126,127,128,129 131,132,133,134,135,136,137,138,139,140,...314
Powered by FlippingBook