Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 134

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
468
tis? Aer ergo et ad medium et a medio feretur. Si inquiat quis
de Peripato id non motui, sed supernatantiae et subsidentiae ab
Aristotele tribui, quod scilicet aer supernatet aquae, subsit igni,
rogabo an utrumque levitati aeris vel alterum tribuendum? Si
utrumque dicat, quomodo ergo supernatantia levitati tantum tri-
buebatur antea? Si et alterum, quomodo leve etiam subest? Sed
si levitas neutrius illius causa fuerit, sed causa sit motus sursum,
tunc iterum rogabo: si aer natura sua levis est atque ideo sursum
fertur, quo pacto in terrae specus descendit, qui motus gravium
est? Aient vacui vitandi causa eum descendere.
Esto, sed interrogo, motus aeris eo naturalisne est an violen-
tus? Si naturalem dicant, tunc aer duos habebit motus naturales
et quidem invicem contrarios. Cui rei contraria scripsit Aristo-
teles 1.
De elementis
:
18
Etiam si multi sint, qui praeter naturam, at
qui secundum naturam, unus est motus. Secundum enim naturam
simpliciter, praeter naturam autem habet multos
ii
unumquodque
. Ergo
motus aeris deorsum non est naturalis, ergo praeter naturam
et violentus. Tum rogamus, cur natura hanc vim inferat corpo-
ri tam nobili? Nonne satius fuit eum specus terra repleri, quam
vim principibus corporibus inferre et vim quidem perpetuam. Si
specus perpetuo specus permaneat. Perpetuam istam violentiam
cur patitur natura, si nullum violentum durabile dixit Aristote-
lesmet idem?
Sed Peripatus uti hos scopulos effugiat, aliquam machinam
struet, qua monstret non eundem aerem in eadem specu per-
petuo manere, sed in dies eum egredi, alium ingredi. Quaeso
eos an hunc aeris Euripum sensu deprehenderint vel ratione id
finxerint? Si sensu, ostendant nobis quoque non omnino caecis
18
καὶ εἰ πολλαὶ αἱ παρὰ φύσιν͵ τὴν κατὰ φύσιν μίαν· κατὰ φύσιν
μὲν γὰρ ἁπλῶς͵ παρὰ φύσιν δ΄ ἔχει πολλὰς ἕκαστον. [ARIST. Cael.
300a.25–27]
ii
Corr. ex multas
5
10
15
20
25
1...,124,125,126,127,128,129,130,131,132,133 135,136,137,138,139,140,141,142,143,144,...314
Powered by FlippingBook