Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 126

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
460
5
Si aer est, si exhalatio, non est pro quarto ponendus elemento.
Cur ergo totis viribus antea quatuor esse elementa contendit?
Si parvo motu accenditur, cur non semper ardet? Cum semper,
non parvo motu, sed maximo, sed rapidissimo rotetur? Raptus
a coelesti motu:
14
Fluit circulo, quia corripiatur motu universi.
Cur
igitur non ardet, quando vi de suo loco eiectus deorsum fertur?
15
Sed semper, quavis pars ipsius gravetur, expresso in locum superiorem
calore deorsum fertur.
Et rursus:
16
Et ob ambientem ignem aerem scin-
ditur motu saepe numero et fertur
deorsum vi.
Neque enim parvus
est hic motus, quando vi scisso aere ipse vi deorsum fertur. Si
enim parvo motu, uti dixit, facile ardescit, cur magno motu vim
inferens aeri vim patiens a coelo motu rapidissimo rotationis non
ardescit? Flammas non concipit? Sed rectissima ratione non con-
cipit flammas, non concipit ardorem, id quod nusquam est, quod
nihil est: nullam patitur transmutationem, neque in aerem aut
aquam aut terram mutatur umquam. Neque id solum de sphae-
rali illo igne assero, qui nullus est in rerum natura, sed de no-
strate isto affirmo, non enim in ullum transmutatur elementum.
Triplex est ignis nostras: anthrax, flamma, lux. Lucem incorpo-
ream rem non puto Peripateticos consensum daturos in ullum
elementum transmutari.
Supersunt anthrax et flamma. De anthrace primo. Quid est
anthrax? Lignum ignitum. Duae ibi res sunt. Lignum res compo-
sita ex elementis. Ignem quid nam dicemus? Elementumne vel
aliud quid? Si elementum, anthrax ergo ex duobus ignibus, al-
tero priusquam lignum igniretur, altero iam ignitum. Si negetur
id non consequi, quia nullus sit ex mea assertione ignis elemen-
tum, confessum ab eis quoque erit nullum esse ignis elementum.
Quod si in aliud elementum anthrax verti debet, rationi Aristote-
14
ῥεῖ δὲ κύκλῳ διὰ τὸ συνεφέλκεσθαι τῇ τοῦ ὅλου περιφορᾷ.
[ARIST. Mete. 341a.1–2]
15
ἀλλ΄ ἀεὶ ὅ τι ἂν βαρύνηται μόριον αὐτοῦ ἐκθλιβομένου εἰς τὸν
ἄνω τόπον τοῦ θερμοῦ κάτω φέρεται͵ [ARIST. Mete. 341a.5–6]
16
καὶ διὰ {τὸ} τὸ περιέχον πῦρ τὸν ἀέρα διαρραίνεσθαι τῇ κινήσει
πολλάκις καὶ φέρεσθαι βίᾳ κάτω. [ARIST. Mete. 341a.30–31]
10
15
20
25
1...,116,117,118,119,120,121,122,123,124,125 127,128,129,130,131,132,133,134,135,136,...314
Powered by FlippingBook