Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 122

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
456
hoc de igne nostrate dictum, non de elementali, dicam ego, uti
contextum superiorem relegant, cui haec verba cohaerent (agit
enim de elementorum in se invicem transmutatione):
8
Similiter
vero etiam ex aere et terra ignis et aqua, quando enim aeris corruptum
fuerit calidum, terrae autem siccum aqua erit, relinquitur enim illius
quidem humidum, huius autem frigidum: quando vero aeris quidem
humidum, terrae autem frigidum (corruptum fuerit) ignis, eo quod re-
linquatur alterius calidum, alterius vero siccum, quae fuerant ignis.
Confessa vero est etiam sensui ignis generatio: maxime enim flamma
est ignis, ipsa vero est fumus ardens, fumus autem ex aere et terra.
Pro
eodem ergo sumpsit Aristoteles ignis elementum et flammam,
non solum hoc loco, sed alio quoque 1. scilicet
Meteoro
, capite
4. alias a nobis allato:
9
Primum quidem sub circularem lationem est
calidum et siccum, quod dicimus ignem, innominatum enim commune
est in omni fumosa secretione.
Et eodem:
10
Itaque parum motus sorti-
tus incendatur saepe sicut fumus, est enim flamma spiritus sicci ardor.
Spiritum dixit hic pro aere, siccum vero pro terra eadem, qua
prius, sententia.
Si ergo ignis sphaeralis est
καπνώδης
, fumosus, ac propterea
ut fumus accenditur, fumus autem aereum, quid et terreum est,
quo modo ignis sphaeralis est sincerissimus. Quod si dicant, hoc
non absolute ab Aristotele dictum, sed [452] superlative, conce-
dunt ergo (inquam ego) verum esse, quod et omnes interpretes
8
Ὡσαύτως δὲ καὶ ἐξ ἀέρος καὶ γῆς πῦρ καὶ ὕδωρ· ὅταν μὲν γὰρ
τοῦ ἀέρος φθαρῇ τὸ θερμὸν τῆς δὲ γῆς τὸ ξηρόν͵ ὕδωρ ἔσται (λείπεται
γὰρ τοῦ μὲν τὸ ὑγρὸν τῆς δὲ τὸ ψυχρόν)͵ ὅταν δὲ τοῦ μὲν ἀέρος τὸ ὑγρὸν
τῆς δὲ γῆς τὸ ψυχρόν͵ πῦρ͵ διὰ τὸ λείπεσθαι τοῦ μὲν τὸ θερμὸν τῆς δὲ τὸ
ξηρόν͵ ἅπερ ἦν πυρός. Ὁμολογουμένη δὲ καὶ τῇ αἰσθήσει ἡ τοῦ πυρὸς
γένεσις. Μάλιστα μὲν γὰρ πῦρ ἡ φλόξ͵ αὕτη δ΄ ἐστὶ καπνὸς καιόμενος͵
ὁ δὲ καπνὸς ἐξ ἀέρος καὶ γῆς. [ARIST. GC 331b.18–26]
9
πρῶτον μὲν γὰρ ὑπὸ τὴν ἐγκύκλιον φοράν ἐστιν τὸ θερμὸν
καὶ ξηρόν͵ ὃ λέγομεν πῦρ (ἀνώνυμον γὰρ τὸ κοινὸν ἐπὶ πάσης τῆς
καπνώδους διακρίσεως· [ARIST. Mete. 341b.13–16]
10
ὥστε μικρᾶς κινήσεως τυχὸν ἐκκαίεσθαι πολλάκις ὥσπερ {τὸν}
καπνόν· ἔστι γὰρ ἡ φλὸξ πνεύματος ξηροῦ ζέσις. [ARIST. Mete. 341b.20–
22]
5
10
15
20
1...,112,113,114,115,116,117,118,119,120,121 123,124,125,126,127,128,129,130,131,132,...314
Powered by FlippingBook