Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 120

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
454
20
quibus moventur corpora mistionem ingredientia, non autem
ex recto et circulari, quia coelum, cuius proprius est circularis
motus, mistionem corporum mistorum ex Aristotelis doctrina
non ingreditur.
Cum autem nullus umquam talis, unus qui sit, motus ex sur-
sum et deorsummistus sit conspectus, tuto negabitur nullummi-
stum motum in rebus a natura reperiri. Et quod longe mirabilius
est, nullus quoque ex Aristotelis philosophia hac mirabili rectus
simplex comperietur, quod non est difficile comprobare. Nam
si simplex motus simplicis est corporis, nullum autem simplex
corpus sit infra Lunam, cui dubium nullum simplicem motum
sub Lunae orbe reperiri. Cuius rationis et maior et minor utraque
Aristotelis esse ostensa est. Vana ergo est philosophia ab Aristo-
tele nobis tradita de motibus simplicibus et mistis, inconstans,
infirma, falsa.
Pari inconstantia tradita est etiam ea, quae est de simplicibus
corporibus. Antea asseruerat quatuor haec elementa esse simpli-
cia: deinde ait ea esse mista et simplicibus similia, deinde po-
steriori huic dogmati paulo post traditum, contradicens, infert:
5
Cum quatuor sint simplicia corpora
. Postea his quoque contradicit:
6
Et extrema quidem et sincerissima, ignis et terra, media vero et mista
magis aqua et ae
r. Si enim quatuor sunt simplicia corpora, quomo-
do mista magis duo ex eis? Si enim aer et aqua mista magis sunt
quam ignis et terra, certemista sunt, certe non sunt simplicia. Non
ergo quatuor sunt corpora simplicia. Et si
εἰλικρινέστατα
sunt et
sincerissima ignis et terra, quomodo dixit paulo infra ignem esse
ex terra et aere, nam flamma, quae talibus constat, maxime ignis
est. Est autem fumus ardens: fumus autem est ex terra et aere.
Haec enim sua verba sunt:
7
Maxime enim flamma est ignis, haec
autem est fumus ardens, fumus autem ex aere et terra.
Mistus itaque
est ignis, qui tamen ei erat sincerissimus. Sed si dicant salvatores
5
Ὄντων δὲ τεττάρων τῶν ἁπλῶν σωμάτων͵ [ARIST. GC 330b.30–31]
6
Καὶ ἄκρα μὲν καὶ εἰλικρινέστατα πῦρ καὶ γῆ͵ μέσα δὲ καὶ
μεμιγμένα μᾶλλον ὕδωρ καὶ ἀήρ. [ARIST. GC 330b.33–331a.1]
7
Μάλιστα μὲν γὰρ πῦρ ἡ φλόξ͵ αὕτη δ΄ ἐστὶ καπνὸς καιόμενος͵ ὁ
δὲ καπνὸς ἐξ ἀέρος καὶ γῆς. [ARIST. GC 331b.25–26]
10
15
30
5
25
1...,110,111,112,113,114,115,116,117,118,119 121,122,123,124,125,126,127,128,129,130,...314
Powered by FlippingBook