Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 116

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
450
20
10
5
medium, quibus haec terra, haec aqua et hic aer et hic ignis recta
moventur, recti quidem sunt, uti videmus, at simplices non sunt,
sed misti. Mistorum enim corporum motus misti sunt, alii ergo
illis erunt motus simplices, non amplius recti, ut his, sed forte
rectiores rectis, ad aliud medium, a medio alio vel non hoc, vel
hoc exquisitiore ac veriore.
Salvabunt eum sui aientque haec esse mista quidem corpo-
ra, motus autem eorum esse simplices:
κινεῖσθαι δὲ κατὰ τὸ
ἐπικρατοῦν
3
,
moveri secundum praedominans
, subnectere statim
verbis illis magistrum. Sed rogo eos ego. Si a praedominante mo-
ventur, cur dixit
mistos vero mistorum
? Si praedominans ignem
sursum et a medio fert, terram deorsum et ad medium, cur dixit
mistos vero mistorum
? Nonne ‘ad medium’ et ‘a medio ferri’ sim-
plices illi fuerunt motus? Quorum motuum eo, qui est ad me-
dium, non solum terra, sed etiam saxum, metallum, lignum, ani-
mal etiam recta et ad angulos rectos feruntur eodemmet, quo et
simplex terra, si reperiatur, moveretur. Idem ergo motus simplex
et simplicium et mistorum est.
Non ergo vera sunt illa
μικτὰς δὲ τῶν μικτῶν
,
mistos vero
mistorum
et
μικτὰς δὲ τῶν συνθέτων
4
,
mistos vero compositorum
,
quod itidem dixit. Aut si verum id est, oporteret mista corpora
non simplici motu a praedominante moveri, sed misto etiam a
reliquis non praedominantibus. Sed tamen partem habentibus.
3
[ARIST. Cael. 269a.1–2]
4
[ARIST.
Cael. 269a.1]
15
1...,106,107,108,109,110,111,112,113,114,115 117,118,119,120,121,122,123,124,125,126,...314
Powered by FlippingBook