Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 108

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
442
bus omnibus fere calorem eum, qui est in animalibus, coelestem
esse calorem asseveramus, id Aristotele ipso scribente libro
De
animalium ortu
2. capite 3, loco nimirum celebri et libris praece-
dentibus a nobis adducto. Non ergo ex animalium calore convin-
citur in eorum mistione inesse ignem aut sphaeralem illum aut
nostratem ullum.
Atque ideo recte ac vere a nobis concludetur, ignem illum
nullo modo posse esse mistionis elementum, ut antea compo-
sitionis non esse demonstravimus optimaque ratione, nullo
refragante sensu, sphaeram illam e natura rerum eiici debere
veluti frustraneam ac supervacuam, nulli rei deservientem,
contra Aristotelica dogmata, Aristotelicis tamen edictis ac legi-
bus. Qui sensuum testimonia toties rationibus praetulit neque
umquam scivit contra sensum rationibus uti neque eorum phi-
losophiam umquam probavit, qui omnia
ad determinatas qua-
sdam opiniones deducere conantur
πρὸς ὡρισμένας τινὰς δόξας
ἅπαντα ἀνάγειν βούλονται
. Quo nomine senatui populoque
suo, si nunc viveret, maximopere succenseret, qui verba sua ut
plurimum non intellecta, non cum aliis collata, sensui rationibus
a sensu ductis repugnantia, secum ipsa pugnantia, clamoribus,
rixis pugnisque mordicus, ut oracula tuentur, neque admittunt
praeceptum seu monitum praeceptoris illud: oportere eos
ἔχειν
λόγους οἵτινες πρὸς τὴν αἴσθησιν ὁμολογούμενα λέγωσιν
,
5
10
15
20
1...,98,99,100,101,102,103,104,105,106,107 109,110,111,112,113,114,115,116,117,118,...314
Powered by FlippingBook