Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 102

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
436
20
10
5
quaeram, ut opinionem hanc Aristotelicam esse mihi ostendant.
Si id nequeant (ut mihi persuadeo eos non posse), clare asseram
eorum id commentum esse, de praeceptoris via digressos, atta-
men admittendos siquid verae rei asserant.
Esto, natura, intelligentia non errans ab ignis sphaera partes
vel particulas, quas libuerit avellat, descendere faciat, ut mistio
fiat atque inde generatio. Dubio procul si ad terram descende-
rint, partes istae per aeremmedium necesse est pertransisse. Non
negabunt, opinor.
vi
[448] Tum rogo, quomodo transierint tanto
intervallo vi atque contra naturam propriam? Contra aeris tanti
vim, tantillae ipsae? Contra praeceptum praeceptoris, qui ignem
ibi locavit, hac conditione ac lege scripta 4.
De coelo:
40
Sicuti nec
terra sursum, nec ignis deorsum it substracto etiam aere
. Quod si ve-
rum est, nullo modo descendit vel ipse vel ipsius ullae partes, si
congeneres toti sint. Et si descendunt, maximam vim patiuntur.
Integer tamen tanto spacio perdurat, nec enim ignis iam esset, si
corrumperetur.
Quomodo ab aere ea regione frigidissimus asseritur, non
corrumpitur? Cum ignem nostratem videamus et maximum et
minimum in aere a nobis haud procul prorsus extingui, ipse vero
et calidus et siccus pusillus a tam frigido, a tam humido, a tam
magno corpore, contraria omnia perfringens ad nos usque, imo
etiam sub terram, sub aquam ipsam penetrat illaesus.
Si asserant intelligentiam non errantem eum tueri et incor-
ruptum conservare, rogabo cur eadem mater intelligentia non
miseretur totius nostratis ignis? Qui perpetuis temporibus obe-
diens legibus ab ea sibi datis omnibus nititur viribus, ut ad to-
tum suum ascendat: numquam tamen illi vel semel datum, ut
eo posset se recipere, ut ibi conservaretur, cum in aere omnino
cogatur emori. Cum tamen illi intelligentiae facilius negotium
futurum esset, nostrati per aerem viam aperire, naturae vi ascen-
denti quam sphaerali illi contra naturam descendenti.
40
Ὥσπερ δὲ οὐδ΄ ἡ γῆ ἄνω͵ οὐδὲ τὸ πῦρ κάτω εἶσιν ὑφαιρουμένου
τοῦ ἀέρος· [ARIST. Cael. 312b.14–15]
vi
Del. Non negabunt opinor.
15
25
30
1...,92,93,94,95,96,97,98,99,100,101 103,104,105,106,107,108,109,110,111,112,...314
Powered by FlippingBook