Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 106

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
440
10
Si alterius naturae erit, ad priorem rationem istud addam,
quia rarissimum praedicant neque ibi ardere neque comburere
(quod nullo sensu tamen comprobant), si huc descendit machina
ulla materiebus terreis, aqueis, aereis iunctum, necesse esse cras-
sescere vimque comburendi, destruendi corrumpendique acqui-
rere, proptereaque mistioni ineptum evadere.
Neque argumentum illud 1.
De elementis
capite 3. satis est
potens ad astruendum ignem mistionis elementum esse, quia ex
mistis eliciatur:
41
In carne enim et ligno et unoquoque talium inest
potentia ignis et terra manifesta enim haec ex illis secernuntur
. Neque
enim ignis ex ligno et carne excernitur, sed in ligno et carne gene-
ratur, accedente namque extrinsecus ligno vel carni, igne aliquo
actu, vis eius divisiva et penetrans in carne et ligno corripit vel
aqueam vel aeream partem, quae in eis inest eamque accendit:
atque ita non ignis, qui in ligno erat elicitur, sed materia, quae
ignescere apta erat, ignis fit. Scio argumentum hoc antequam
Aristotelis Hippocratis fuisse, post Aristotelem fuisse Galeni,
fuisse et esse Peripateticorum ac medicorum omnium Hippo-
craticorum. Quorum et authoritati et rationi paucis his verbis in
praesentia responsum volo.
Argumento vero alio ab animalium calore [449] sumpto, qui
non sit aliud quam ab igne, neutiquam cedimus: sed cum Aristo-
tele, Philopono, Averroe quoque, cum Pythagoreis, cum veteri-
41
Ἐν μὲν γὰρ σαρκὶ καὶ ξύλῳ καὶ ἑκάστῳ τῶν τοιούτων ἔνεστι
δυνάμει πῦρ καὶ γῆ· φανερὰ γὰρ ταῦτα ἐξ ἐκείνων ἐκκρινόμενα. [ARIST.
Cael. 302a.21–23]
5
15
20
1...,96,97,98,99,100,101,102,103,104,105 107,108,109,110,111,112,113,114,115,116,...314
Powered by FlippingBook