Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 100

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
434
25
10
enim praeceptori suo est
φύσει καὶ κατὰ φύσιν
,
natura et se-
cundum naturam
. Atque hunc esse unicum unicuique elemento
motum. Igni vero is idem praeceptor deputavit motum a me-
dio sursum. Non est ergo motus raptus secundum naturam.
Idem enim esset cum eo, qui
φύσει
,
natura
est, et idem cum
recto. De numero ergo eorum est, qui sunt
παρὰ φύσιν
,
praeter
naturam
.
Sed utamur largitate. Condonemus Simplicio caeterisque
ignem illum duos habere motus: secundum naturam et natura,
rectum a medio a seipso, circularem a coelo. Tertium vero istum
ad medium, quo in mistionem nostratium rerum descendit, quo
nomine quave praerogativa dignabimur? Si dicamus eum
φύσει
,
natura
et
κατὰ φύσιν
,
secundum naturam
esse, Aristotelicis sen-
tentiis rem contrariam dicemus, qui unicum simplicibus corpo-
ribus motum tribuit. Et nos iam ternos damus. Et praeter hoc
etiam duos alterum alteri contrarios, priorem a medio et hunc ad
medium.
Si dicamus eum non a natura propria pelli, tunc fatebimur
violentum esse. Quod Aristoteles fatetur 1.
Meteoro
:
39
Eo quod cir-
cumdans ignis aerem rarefacere motu saepe et ferri deorsum violenter
.
At rogabo ego, ut primo modum commonstret, quo motus cir-
cularis coeli rectum possit causare motum? Donec id non osten-
datur, nequaquam ei fidem habebo. Si quo id modo ostendant,
rogabimus an totam ignis sphaeram rotatio illa detrudat an vero
partes ipsius.
Totam non puto ausuros dicere, partes audebunt, id enim
etiam praeceptor in negotio caloris hoc generati autumavit. Tunc
rogare non cessabo, quas partes ea rotatio detrudit maximasne
vel minimas? Proximiores rotationi an vero remotas? Et cur po-
tius hasce quam illas, cum omnes similes sint omnino, unius
ponderis, unius qualitatis. Si detrusionem istam partium coelo
non dent, sed Naturae providenti, intelligentiae, ut vocant, non
erranti, uti rerum mistioni ac generationi sit provisum, tunc
39
διὰ {τὸ} τὸ περιέχον πῦρ τὸν ἀέρα διαρραίνεσθαι τῇ κινήσει
πολλάκις καὶ φέρεσθαι βίᾳ κάτω. [ARIST. Mete. 341a.30–31]
5
15
20
30
1...,90,91,92,93,94,95,96,97,98,99 101,102,103,104,105,106,107,108,109,110,...314
Powered by FlippingBook