Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 112

446
5
10
25
15
[449]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI IIII LIBER VIII
DE ELEMENTIS II.
Hactenus ingenti sane labore, patentibus tamen et sensibus
et rationibus, igneum elementum et sphaeralem illum ignem de
sede sua tam sublimi deiecimus, e rerum natura ablegavimus. Et
si quid esset, frustraneum esse elementum, quod nec ad universi
compositionem, nec ad rerum generationem mistionemve face-
ret. Atque ita 1. illud de numero 16 propositorum dogmatum 4
esse sub Luna elementa falsum esse demonstravimus. Cum quo
sane iacent omnia ea de 16, quae ab hoc 1. pendent, 9 nempe:
4 esse simplicia corpora sub Luna, levitate ignem sursum fer-
ri, ignem levissimum esse, ignem omnibus supernatare, ignem
duabus qualitatibus praeditum esse, una tamen praecipua, eius
qualitates cuiquam aliorum esse contrarias, eum in alia elementa
transmutari, facilius ea, quae sit illi cum altero communis. Modo
et haec ipsa, quo ad reliqua pertinent, elementa et reliqua dog-
mata sex discutiamus diligenter.
Ac primo an tria, quae nobis sub Luna restant, elementa sim-
plicia corpora sint. Esse simplicia videtur Aristoteles velle, dum
de motibus agens simplicibus et mistis 1.
De coelo
ait simplices
motus simplicibus corporibus convenire, motus autem simpli-
ces: rectum ac circularem. Rectumque duplicem esse a medio et
ad medium, hunc gravibus elementis, illum levibus assignans
atque ita fere concludens:
1
Cum vero omnis physici corporis est mo-
1
Ἐπεὶ δ΄ ἐστὶ παντὸς φυσικοῦ σώματος κίνησις οἰκεία͵ τῶν δὲ
κινήσεων αἱ μὲν ἁπλαῖ αἱ δὲ μικταί͵ καὶ αἱ μὲν μικταὶ τῶν μικτῶν͵ αἱ δὲ
ἁπλαῖ τῶν ἁπλῶν εἰσι͵ φανερὸν ὅτι ἔσται ἄττα σώματα ἁπλᾶ. Εἰσὶ γὰρ
καὶ κινήσεις ἁπλαῖ. Ὥστε δῆλον καὶ ὅτι ἐστὶ στοιχεῖα καὶ διὰ τί ἐστιν.
[ARIST. Cael. 302b.5–9]
20
1...,102,103,104,105,106,107,108,109,110,111 113,114,115,116,117,118,119,120,121,122,...314
Powered by FlippingBook