Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 132

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
466
DE AERE ELEMENTO
Ad aerem, quem constat esse in rerum natura, accedamus,
is sublata ignis sphaera reliquis – aquae et terrae superemi-
net. Si supereminentia levitatem faciat, levissimus erit. Si le-
vitas causa sit lationis sursum, proculdubio sursum feretur.
A tota aeris sphaera sursum nequaquam fertur, suo loco stat
universa. Vel etiam suprema eius pars quam maxima fertur
in orbem, si quae particulae aeris istius totius moventur, non
quidem sursum moventur, nullus enim id sensus percipit. Sed
obliquae feruntur. Si quis aiat id aliena vi impellente fieri, tum
inferam ego, ergo natura neque sursum, neque oblique, neque
deorsum etiam ferentur. Falsum ergo est aerem natura sursum
ferri, quando nec totus nec partes eius naturaliter sitae sursum
moventur.
Si quis aer sub terrae cavitatibus aut sub aqua recens gene-
retur vel detineatur, is profecto naturali suo loco non est situs,
si inde liberetur et ad congenerem aerem evolet, cur potius levi-
tatem eius motus causam asseramus, quam vel naturale deside-
rium partis toti suo uniri cupientis? Aut totius ipsius partem ad
se naturaliter attrahentis desiderio [454] perfectionis? Aut quod
potentissimum videatur, partis ipsiusmet inter contraria loca-
tae ac propriae eius substantiae inimica et destruentia, omnibus
viribus inde effugere admitentis ad similia, ad conservantia, ad
foventia? Nullus ergo est aeri a medio et sursum motus, si in
sua natura est constitutus. Si vero in loco praeter naturam sit
indeque evolans ad congenerem aerem feratur, nulla est ratio
probabilior eum levitate eo ferri, quam alia quavis de tribus
dictis.
Non negamus aerem levem esse ad pondus. At Aristoteles
etiam gravem asseruit 2.
De elementis
, cum ait:
17
Alias vero et grave
et leve, quibus ambo insunt: etenim supernatant quibusdam et subsunt
ut aer et aqua.
Mixtum ergo quid habet aer levitatis et gravita-
17
Ἄλλως δὲ βαρὺ καὶ κοῦφον͵ οἷς ἀμφότερα ὑπάρχει· καὶ γὰρ
ἐπιπολάζουσί τισι καὶ ὑφίστανται͵ καθάπερ ἀὴρ καὶ ὕδωρ· [ARIST.
Cael. 311a.22–24]
5
10
15
20
25
30
1...,122,123,124,125,126,127,128,129,130,131 133,134,135,136,137,138,139,140,141,142,...314
Powered by FlippingBook