Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 136

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
470
5
aut insensatis, si ratione qua dixi, uti Aristotelem salvent, praefe-
rimus nos non admodum acutissimi rationem eam, quae rerum
naturam salvet, sensui consentiat. Qui metalla, qui sales fodiunt,
deprehendunt specus ingentes et aqua et aere plenas nullo in
superficie terrae hiatu. Quibus ergo rimis illuc Euripus a terrae
primordiis immeavit? Quibus est regressus? Teretismata ergo
haec a philosophia eiicienda. Reiicienda ea quoque e quibus haec
oriuntur, aerem sursum natura ferri. Elementa enim tota non a
medio, non ad medium ferri, sed quietem istis motibus agere,
partes quoque eorum itidem quieturas perpetuis temporibus, si
suis totis haereant, si vero vel avellantur, vel alieno loco generen-
tur, vel detineantur, a motis obicibus ad tota sua seu ea inferiora
seu superiora sint, quam citissime possint, accurrent.
DE AQUA ELEMENTO
Aliud illud dogma de aqua: eam gravem esse ideoque na-
turaliter deorsum atque ad medium ferri, simile est priori. Quo
enim pacto per tot scaturigines ubique terrarum de inferiore loco
ad superiorem saliunt? Idque perenniter perpetuoque? Machi-
nam adhibent priore faciliorem. Aquam sane gravitate deorsum
motum ciere naturaliter, sed ita ut locus a natura ei sit statutus
in superficie terrae, in confinio terrae et aeris, ut terrae super-
natet, ut aeri subsideat. Si id verum est, cur sub terra tanta vis
aquarum, loco illi non naturali semper reperitur? Cur illi ista vis
a natura infertur? Cur terra ea loca non implevit, ne natura vim
pateretur? Neque enim debuit esse tanta vis vacui replendi, ut
perpetuo vim pateretur natura, cum repletionis remedio uti pos-
set. Isto modo naturam, quam nihil frustra facere, quam omnia
ad optimum finem dirigere laudamus, vel impotentiae, vel in-
scitiae accusamus, quae nescierit nequiveritque res suas ita di-
10
15
20
25
1...,126,127,128,129,130,131,132,133,134,135 137,138,139,140,141,142,143,144,145,146,...314
Powered by FlippingBook