Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 142

476
5
10
15
20
[455]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI IIII LIBER IX
DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE
Asseruit Aristoteles libro 2.
De generatione et corruptione
melius
et praestantius esse ipsum esse, quam contrarium, non esse. His
verbis:
1
Quoniam in omnibus semper melius expetere dicimus naturam:
melius autem ipsum esse, quam ipsum non esse
. Natura esse cupit, non
esse ergo refugit et abhorret. Quoniam vero esse non omnibus re-
bus aeque contingit, neque possunt res omnes semper esse: subdit
deum providisse, ut quae res semper esse non possunt, successio-
nem semper haberent:
2
Hoc vero (esse) in omnibus impossibile est esse,
eo quod procul a principio distent, reliquo modo adimplevit universum
deus continuam faciens generationem. Sic enim maxime continuabitur
esse eo, quia prope sit essentiae fieri semper generationem, huius vero,
ut multoties dictum est, causa est circularis latio
. Inter loca, quibus
id dixit, hic est:
3
[456]
Amplius vero, cum secundum lationem motus
demonstratum est, quod sit aeternus, necesse est his stantibus etiam ge-
nerationem esse continue, latio enim faciet generationem continue
.
Non omnis autem motus faciet generationem, sed mo-
tus circularis nempe coelestis, et causam reddit statim:
διὰ τὸ
1
ἐπεὶ γὰρ ἐν ἅπασιν ἀεὶ τοῦ βελτίονος ὀρέγεσθαί φαμεν τὴν
φύσιν͵ βέλτιον δὲ τὸ εἶναι ἢ τὸ μὴ εἶναι. [ARIST. GC 336b.27–29]
2
τοῦτο δ΄ ἀδύνατον ἐν ἅπασιν ὑπάρχειν διὰ τὸ πόρρω τῆς ἀρχῆς
ἀφίστασθαι͵ τῷ λειπομένῳ τρόπῳ συνεπλήρωσε τὸ ὅλον ὁ θεός͵
ἐνδελεχῆ [ἐντελεχῆ] ποιήσας τὴν γένεσιν· οὕτω γὰρ ἂν μάλιστα
συνείροιτο [συνείρητο] τὸ εἶναι διὰ τὸ ἐγγύτατα [ἐγγὺς] εἶναι τῆς
οὐσίας τὸ γίνεσθαι ἀεὶ {καὶ} τὴν γένεσιν. Τούτου δ΄ {αἴτιον}͵ ὥσπερ
εἴρηται πολλάκις͵ <αἰτία> ἡ κύκλῳ φορά· [ARIST. GC 336b.30–337a.1]
3
Ἔτι δὲ ἐπεὶ [ἐπειδὴ] ἡ κατὰ τὴν φορὰν κίνησις δέδεικται ὅτι ἀίδιος͵
ἀνάγκη τούτων ὄντων καὶ γένεσιν εἶναι συνεχῶς· ἡ γὰρ φορὰ ποιήσει
τὴν γένεσιν ἐνδελεχῶς [ARIST. GC 336a.15–17]
1...,132,133,134,135,136,137,138,139,140,141 143,144,145,146,147,148,149,150,151,152,...314
Powered by FlippingBook