Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 152

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
486
dubitationibus perpetuis ligatos solvant, dicant nobis: quid nam
rerum est ista natura, quae sexcenties in libris Aristotelis dicitur
meliora expetere et facere, nusquam tamen traditur, quid ipsa
sit, quod accidens, quae substantia? Expetere enim et facere me-
liora consultantis, deliberantis, eligentis melius, deterius reii-
cientis esse videtur. Natura vero ea, quae 2.
Physico
definita est,
principium motus exposita pro materia et forma rerum singula-
rum consultationis et electionis non est capax. Philoponus, qui
Platonicam quandam rationalem naturam in eum locum invexit,
a reliquo Peripato non recipitur, reiicitur.
Lapidis materia non consultavit, non elegit, ut marmor potius
quam saxum esset, forma eiusdem id non elegit. Plantae materia
non elegit, ut laurus potius quam abies ex se nasceretur, neque
id forma elegit, non enim rationis participia sunt. Rationis autem
proprium est melius eligere, deterius abiicere, nisi velint, ut Ari-
stotelem salvent, interpretari ea verba,
natura appetit melius
, non
esse comparatione prolata, sed absolute ‘
melius’
, id est bonum.
Si id dicant, Aristotelem accusant nescisse loqui, nescisse gram-
maticen. Nemo est tam ingrammaticus, qui ignoret ‘
melius
’ [462]
nomen comparativum esse, comparationem relatione unius ad
aliud, vel alia necessario fieri, iam etiam philosophici sermonis
ignarum eum declarant suis legibus contradicentem, metaphoris
scilicet in re philosophica utentem ‘
bonum
’ cum voluerit dixisse,
melius
’ supposuisse.
Sed esto, demus hoc Aristotelicae magnitudini. Liceat ipsi,
qui has leges posuit, legibus iismet abuti. Detur illi eum dixisse
naturam bonum expetere
. Non cessabimus rogare nos, quae sit ista
natura? Nam materiam id expetere non concedunt invincibiles
rationes, quae cum de materia eiusque appetitu ageremus, pro-
positae a nobis sunt.
5
10
15
20
25
30
1...,142,143,144,145,146,147,148,149,150,151 153,154,155,156,157,158,159,160,161,162,...314
Powered by FlippingBook