Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 156

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
490
Novimus apud Parmenidem, Pythagoram suosque, apud
Platonem Platonicosque quasdam res, corporeas res omnes, res-
pectu ad vera entia non entia appellari. Idem si dicat Aristoteles,
iam Parmenidice, Pythagorice Platoniceque loquitur. Suo more
minime loquitur. Si id non dicat, at dicat nobis omnia ista sua,
quae esse habere impossibile sit. Quae cognitio est ista non entis?
Quae philosophia nobis traditur de rebus sub hoc nomine ‘om-
nia’ comprehensis, entia tamen non sunt? Esse ea impossibile sit?
Sed excusemus Aristotelem, mitius interpretemur: voluisse eum
ista sua ‘omnia impossibile esse’, habere perpetuum esse atque
omnibus temporibus. Videmus enim haec inferiora nasci, quo-
dam tempore vivere, dein mori atque esse desistere.
Esto igitur Aristotelis verba haec, quae ipse obscuritate involuit,
explicent explicatores suarum sententiarum non posse omnia entia
semper esse, non posse in esse perdurare. Accipiamus, conceda-
mus. Sed et causam, quam affert, audiamus:
τὸ πόρρω τῆς ἀρχῆς
ἀφίστασθαι
25
Quod procul a principio absint
. Haec causa, quiamaxima
omnium est, maxime omnium perpendenda est atque intelligenda.
Rimandum igitur est, quod nam sit principium istud, quid
sit istud
abesse
, quid sit istud
procul
. Quid ergo principium istud
est, quod dum prope rem est, eam semper esse facit, dum procul
est, non semper esse facit? 5.
Metaphysico
principii multiplicem
significationem docti ab eo sumus, inter quae materia, forma, fi-
nis, efficiens. Utrum ergo materia istud principium est, quod est
causa semper et non semper res esse? Non videtur. Contrarium
enim efficit quam volumus. Dum enim materia prope est, cum
causa sit corruptionis, res non semper esse facit, procul existens,
semper esse facit, coelestia, abstracta.
Utrum ergo forma principium istud est? At quae nam for-
ma? Et quo modo? Dum enim forma prope rem est, rem esse
facit docente Aristotele. Dum rebus adest forma, res sunt, dum
non adest, non sunt. Sed quomodo rerum forma potest rebus aut
procul aut prope esse? Docet nos abeunte forma
ii
res corrumpi:
25
[ARIST. GC 336b.30–31]
ii
Corr. ex formas
5
10
15
20
25
30
1...,146,147,148,149,150,151,152,153,154,155 157,158,159,160,161,162,163,164,165,166,...314
Powered by FlippingBook