Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 162

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
496
10
5
datum est esse perennibus? Materialia tamen ea esse nemo ne-
gat, fatentur omnes. Non est ergo praeceptori consona Peripati
sententia materiam corruptionis esse parentem. Quo ergo modo
res materiatae a deo longe distantes permanere non possunt?
An quia ipsae incorruptibiles, res hae corruptibiles? Id vero iam
principii petitio est. Non permanent res, id est corrumpuntur,
quia corruptibiles sunt: idem ex seipso demonstratur, non ex alio
priore, superiore, notiore. Forma sane probationis magno appa-
ratu ab Aristotele damnata.
Tribus ergo his modis cum longe a Deo distent res, duobus
permanere non prohibentur, tertius irritus prorsus est. An est
alius reliquus? Forte quia deus simplex, coelum simplex, ele-
menta simplicia, ideo perennia. Res inferiores omnes reliquae,
quia compositae sunt, non permanent, diversitas enim et con-
trarietas componentium partium, cum semper pugnam inter se
cieant atque exerceant, necesse est aliquarum victoriam sequi.
Inde a reliquis solutio, hinc compositi dissolutio reique totius
non permanentia.
[464] Haec sane verior causa apparuisset, nisi ipsemet, ut
praecedentibus libris a nobis est ostensum, elementa esse simpli-
cia negasset, nos coelos simplices non esse demonstrassemus. In
his quidem simplicitati non est locus, perennitatis tamen locus
est, in aliis corporibus neutrae locus est. Aenigma ergo hoc tam
obscurum solvant sui, si queunt, at solvant ex veritate rerum,
neque enim aliter admittentur.
Quid vero est illud aliud?
Adimplevit universum deus conti-
nuam faciens generationem
. Si id verum est, deus certe est aliud
quid quam primus primi coeli motor, etiam aliud quam intel-
ligens ac se ipso solo contentus. Si deus universum complevit,
id profecto egit, ne ulla in re vacuitas foret. Providentiae igitur
15
20
25
30
1...,152,153,154,155,156,157,158,159,160,161 163,164,165,166,167,168,169,170,171,172,...314
Powered by FlippingBook