Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 168

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
502
5
30
vimus ambo et hac aura fruimur, me meum esse habere, illum
itidem esse suum. Me extincto, illo superstite, meum esse perire,
suum illi remanere. Generatio itaque continua individuorum il-
lud esse, quod ipsis impossibile est semper habere, non efficit, ut
permaneat. Nihil ergo profuit ad universi completionem, ad in-
dividuorum permanentiam. In quibus si opus fuerat ipsum esse
permanere, non oportuit ea extingui, ut generatio induceretur.
Quam qui potuit introducere, cur non etiam potuit efficere ea
individua semper integra, ut permanerent? Cur in ea re tantum
virium habuit, in hac nihil potuit? Quae haec potentiae dispari-
tas ac inaequalitas?
Si dicatur, quia individua haec necesse habuere, ut corrum-
perentur, cui necessitati non potuerit obviam ire author, dicam
ego, si maius potuit, cur non potuit minus? Si generationem fecit,
non semel aut bis ut fieret, sed ut continue, cur etiam non potuit
facere conservationem? Maius namque opus est facere quod non
erat, quam conservare quod est. Sed detur necessitati imperma-
nentia illa. Cui necessitati, quaeram. An ei scilicet, quae causa est
corruptionis, seu materia illa sit, seu mistio contrariorum, quae
in individuis sunt? Si materia est, cur coelum, cur elementa, quae
individua etiam sunt, permanent? Si mistio contrariorum ea cau-
sa sit, cur terra, aqua, aer, cummista sint, permanent tamen? Ne-
que enim corpora haec Aristotelica confessione simplicia sunt,
sed mista. Testatur id in terra inenarrabilis varietas ponderum,
colorum, saporum, odorum: eadem haec in aqua.
Cur ergo terra, cur aqua, quae mistae ex contrariis sunt, quae
individua permanent et non corrumpuntur? Si dicatur eas non
individuas, sed species duas in singulo quoque corpore esse
atque ratione speciei non corrumpi, quia sit necesse species per-
manere; tum rogabo, cur id speciebus concessum sit, non etiam
individuis? Aeque enim species manerent, si individua perma-
nerent ac si continue haec generentur. Quod ergo potuit unico
actu, unica individuorum permanentia effici aeque bene ac forte
melius, cur pluribus, infinitis scilicet actibus continuitatis gene-
25
20
15
10
1...,158,159,160,161,162,163,164,165,166,167 169,170,171,172,173,174,175,176,177,178,...314
Powered by FlippingBook