Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 166

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
500
20
15
25
30
Dixit Aristoteles:
28
Esse in omnibus impossibile est inesse
. Atque:
Ideo deus universum adimplevit continuam faciens generationem
.
Quae nam illa sunt, quae impossibile est esse semper habe-
re? Speciesne an specierum individua? Species certe omnes suo
dogmate semper manent. Individua specierum corrumpuntur et
esse desinunt. In his ergo impossibile est esse ipsum consistere:
ob haec continua generatio adinventa est a deo, per quam esse
permaneret. Haec generatio itidem individuorum, non specierum
est. Si esse ipsum in individuis nequit permanere, quaerimus nos,
quomodo per generationem continuam eorum in eis esse conser-
vetur? Procul enim dubio est, esse quod in me est, cum perma-
nere non possit et in morte corrumpatur, non permanere in alio
individuo, quod ex me generetur. Non loquor de cadavere, sed
de filio, in quem non transit meum esse me corrupto.
Quod si affirmetur, tunc ego affirmabo filium ex me natum
me vivo et superstite meum esse non habere. Num ergo me vivo
in eum transibit, an me corrupto in eum transiliet? Si prius illud
aiant, tunc meam sortem lacrymabo, dum vivo et sum, meum
esse me relicto in filium meum transisse, quia dum sum et vivo,
nec sum amplius nec vivo et scribo et comedo iam mortuus. Si
vero dicant me extincto esse meum continuari in filio, tunc roga-
bo an antequam moriar, filius meus sit an non sit? An suum esse
habeat, an meum? Si meum, tunc illa priora absurda. Si suum,
quid meo esse post obitum meum opus habet, si suo iam vete-
re sat habet? Aut quomodo suum dum habet, meo opus habet?
Quod iam per meum obitum in nihilum redactum est?
Peto a Peripato, ut me ex his labyrinthis eximant ac declarent,
si in filio meo esse meum permanet ac perpetuatur, an antequam
esse meum in illum transeat, an esse ipse habeat? Atque ita vivis
[465] ambobus, vel meum solum esse consistat in duobus, vel me
extincto duo esse in illo repertum iri.
Haec si absurda sunt et impossibilia, concedant necesse est
meum esse in illum non transire aut transiturum. Sed dum vi-
28
τοῦτο δ΄ ἀδύνατον ἐν ἅπασιν ὑπάρχειν [τὸ εἶναι ἐν ἅπασιν
ἀδύνατον ὑπάρχειν] [ARIST. GC 336b.28–30]
5
10
1...,156,157,158,159,160,161,162,163,164,165 167,168,169,170,171,172,173,174,175,176,...314
Powered by FlippingBook