Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 160

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
494
20
5
30
Procul ergo aliud quippiam significat, quam localem distan-
tiam. Forte essentiarum distantiam, ut sunt contraria, inter se
per essentiam distantia, corporeum et incorporeum, materiale et
immateriale, corruptibile et incorruptibile. Si a deo dicatur pro-
cul modo hoc, quia ipse incorporea, immaterialis, incorruptibilis
substantia sit, nos vero quo ad corpus et corporei et materiales
et corruptibiles fatebimur, quidem ita nos a deo procul esse. Sed
duo instabimus: alterum
procul
illud metaphoram fuisse, quam
Aristoteles lege non aequa nobis interdixit, sibi millies usurpavit.
Alterum quaeremus, an quia ita a deo distamus, essentia scilicet
corporali, ideo impossibile fuit nos semper esse? Ideo necesse
habuisse deum altero illo modo, quem subdit universum adim-
plere, continua scilicet generatione et successione.
Deus incorporeus est, nos corporei: hac ratione longe a deo
absumus, fatemur. At quia corporei sumus, ideo impossibile
esse nos semper esse, id vero pernegamus. Non enim est con-
sonum Aristotelicae doctrinae, in qua instituti sumus, coelestia
enim elementorum corpora semper fuisse, semper futura esse in
ea docemur, si ratione, qua corporei sumus, non permanemus, id
omnibus corporeis rebus conveniet, quatenus corporeae sunt.
At audiamus Aristotelis vocem clamantis universum susque
deque, miscentis mundum, coelos, elementa, corporea quidem,
permanentia tamen; corporeis itaque rebus, quatenus corporeae
sunt, non posse permanere non convenit. Permanere posse non
est negatum. Alia id ergo ratione fuerit. Forte quia materiales,
deus immaterialis. Materia namque Peripateticis tum patriciis
tum plebeis corruptionis causa, parens ac mater est, nescio an
etiam Aristoteli. Certum est illi mundi partes permaximas coelos
esse, mundum totum ex tota materia constare, coeli ergo mate-
riales. Cur ergo permanent et semper sunt? Cur itidem elementis
10
15
25
1...,150,151,152,153,154,155,156,157,158,159 161,162,163,164,165,166,167,168,169,170,...314
Powered by FlippingBook