Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 154

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
488
5
Forma vero lapidis, metalli, quod nam bonum appetit? Quo-
modo appetit? Non enim minus difficile id est perceptu, cogita-
tu, quam prius illud de materia. Si vero neutra harum naturarum
aut eligit melius aut bonum appetit, alia quaedam est natura,
quae ab Aristotele dicitur, meliora appetere et facere. Ea quae sit,
non est ab eo traditum: ab suis certe non est adinventa. Nam si
dicant naturam eam, quae dicitur, cum deo nihil frustra facere:
eodem rogatu quaeremus, ut nos doceant, utrum eadem sit cum
deo an alia res? Si eadem, iam deus non tantum speculatur, non
tantum supremum orbem volvit, sed etiam haec inferiora facit,
aut inscius aut sciens? Quod Peripatus tot et tantis quaestioni-
bus agitat. Si sciens, iam eadem cognoscit, etiamsi vilia sint. Si
nescius, rogare non desistemus, quomodo meliora a deterioribus
secernit? Haec respuat, illa praeferat? Eadem prorsus difficultas,
quae prius de natura. Quae si alia res sit a deo, etiam atque etiam
quaeremus, quid nam rerum sit? Eaedem quae prius difficul-
tates. Ad quas donec non recte, non vere a suis respondeatur,
asseverabimus nos fidenter Aristotelem suarum rerum ignotos
autores tradidisse. Suae philosophiae ignota principia statuisse.
Qua in re cum non esse dignum, quem tanta admiratione prose-
quamur, ulterius progrediamur.
Ait esse melius ipsum esse quam ipsum non esse. Id damus:
damus etiam, quod non clare intulit, necesse autem habuit infer-
re, ut generationem continuam ostenderet, melius esse semper
esse, quam aliquando esse, aliquando non esse. Esto, melius sit
ipsum esse ipso non esse. Quid tum? Nempe quod infert ipsum
esse impossibile esse, ut omnibus insit. Quid ait? Impossibile est
omnia habere esse. Quae nam sunt haec omnia? Entiane an non
entia? Si entia dicat eas res, quae sunt, quae existunt, quae mun-
dum ex se ipsis cunctis constituunt, quae nam alia dicat non esse
et non entia? Nihil enim est praeter ens. Quae nam sunt omnia
illa, quae non sunt? Quibus esse non datur?
10
15
20
25
30
1...,144,145,146,147,148,149,150,151,152,153 155,156,157,158,159,160,161,162,163,164,...314
Powered by FlippingBook