Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 164

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
498
20
25
5
30
id opus fuit. Quid ergo Averrois, quid Peripatetici caeteri aiunt
deum in sui contemplatione in motione primi coeli contentum,
haec nostratia non curare? Id praeterquam quod nefarium ac sce-
lestum dogma est, contra praeceptoris mentem ac dicta est. Quod
si alium locum habent in quo Aristoteles id, quod asserunt, do-
ceat, id iam est eum sibi non constare. Quod in eo anterioribus
libris non semel iam ostendimus.
Sed animadvertamus,quid sibi voluerit illoverbo
συνεπλήρωσε
,
complevit
, quod vacuitati contrarium est. Quia si omnia semper
permanere impossibile est ideoque necessariumaliqua corrumpi,
corrumpi autem sit non amplius esse, certe corruptis compositis
et esse desinentibus vacuus eis mundus hic inferior fieret. Quod
ne accideret, remedium attulit deus, generationem adimplens
individuorum aliorum, quae loco pereuntium subirent. Quod
si semel tantum fecisset aut bis aut ter aut etiam millies, idem
vacuum consequeretur tandem extinctis omnibus. Ut autem id
evitaretur, generationem fecit continuam, qua ea, quae non po-
terant in esse permanere, hac ratione permanerent. Esse namque
praestantius est quam non esse.
Sed cum ex Aristotelis philosophia duplex generatio esse vi-
deatur, altera, qua toties dicitur, corruptio unius est generatio
alterius: altera, qua dicuntur homo et equus hominem et equum
generare, operae precium fuerit disquirere diligenter, utra ha-
rum generatione dixerit Aristoteles deum universum adimple-
visse. Si priore illa, frustraneam operam videbitur deus suscepis-
se, non enim in esse permanent, nedum individua, sed ne species
quidem. Si enim ex equo cadaver, ex equis omnibus tot cadave-
ra gignantur, species quoque extinguentur. Quod si in omnibus
etiam animalibus accidat, genus quoque universum animalium
peribit. Ita nihil profuerit ad universi adimpletionem continua
talis generatio.
Altera ergo intelligenda est, qua ex equo equus, ex homine
homo et reliquis itidem reliqua fiunt animalia et plantae. In hac
non minus quam in priore est excutiendum, quid veri habeat.
10
15
1...,154,155,156,157,158,159,160,161,162,163 165,166,167,168,169,170,171,172,173,174,...314
Powered by FlippingBook