Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 174

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
508
25
10
5
principio sunt, si modo pro principio deum intelligamus, aut in-
telligentiam aliquam, vel coelestem aliquam essentiam, vel ele-
mentalem, quae perpetua sit, non Aristotelico, sed Pythagorico,
Parmenidico, Platonicoque
iv
vocum usu. Sed principium istud
esto coelum et Sol: causa, ut docebimur, inferiorum horum con-
tinuae generationis.
Mitto quaerere, qua ratione principium dictum sit et essen-
tia generico nomine per metaphoram ad speciem contracto, con-
tra edicta sua. Illud requiro, quo pacto generatio, quae accidens
est, proxima substantiae dici possit? Si vero proximitas ista sit
imitatio ea, qua dicet elementa suis rectis motibus generationem
continuam efficientibus circularem coeli motum imitari, tunc di-
cam motus eos motibus coelorum similes fieri, non autem coe-
lorum substantiae aut coelis ipsis. Quod si exponant generatio-
nem continuam proxime ad substantiam accedere, hac ratione
scilicet, quod res generabiles perpetuitatem, quae in simplicibus
substantiis omnibus est, acquirant; aiemus nos falsum esse indi-
vidua, quae suo dogmate primae substantiae sunt, perpetuari,
secundas vero substantias aut opus non habuisse generatione
seu continua, seu interpolata, aut meliore modo incorruptione
nimirum potuisse perpetuari. Speciosa ergo haec Aristotelis
philosophia est, precii tamen nullius, nullius veritatis, nullius
necessitatis.
Prosequamur:
30
Huius autem, ut dictum est multoties, causa est
latio circularis
. Et causam sane subdit:
31
Eo quod adducat et abdu-
cat generativum
. Illud primum aio, in praecedentibus libris nul-
libi id ab eo dictum atque ita librum hunc post
Meteoros
apparet
scriptum. Deinde illud est animadvertendum non negligenter,
quomodo dicat tam saepe continuam generationem, quae con-
tinua non sit, sed deinceps. Superius eam appellavit
ἐνδελεχῆ
,
30
Τούτου δ΄ αἴτιον͵ ὥσπερ εἴρηται πολλάκις͵ <αἰτία> ἡ κύκλῳφορά·
[ARIST. GC 336b.34–337a.1]
31
διὰ τὸ προσάγειν καὶ ἀπάγειν τὸ γεννητικόν. [ARIST. GC 336a.17–
18]
iv
Corr. ex Planicoque
15
20
30
1...,164,165,166,167,168,169,170,171,172,173 175,176,177,178,179,180,181,182,183,184,...314
Powered by FlippingBook