Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 178

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
512
20
15
10
Primo itaque quaeramus, qua ratione id dicatur, Sol quo
modo a Terra abducitur aut ad eam adducitur? Quae ad omnes
coelestes orbes veluti centrum residet. Quomodo abducitur, si
semper Terrae dimidiae facies ad Solem versa illius radiis col-
lustratur? Si calore illius aeque semper calescit? Non negabunt
id sui, sed docebunt alio tempore ab aliis Terrae partibus, non a
tota, longius Solem abduci alio ad easdem propius adduci.
Concedemus id nos in partibus terrae concedentibus illis a
tota non abduci. Sed quaeramus, an putent totam Terram ge-
nerationem rerum proferre? An vero plagas tantum aliquas? Si
plagas dicant, experientiam afferemus: sub ipso nostrate polo,
qui longissime a tropicis distat, generationem rerum celebrari,
nubium, pluviarum, nivium, ventorum, lapidum, herbarum, ar-
borum, animalium, avium, piscium, hominum.
Si dicant excusatum iri Aristotelem, quod suis temporibus
inveterata fuerit opinio, sub polis ob frigus habitare homines non
posse, fatebor ego id ita censitum esse, non tamen hinc sequi ibi
nec aliud quippiam gigni. Quod si haec quoque opinio invalue-
rat eo aevo (quod tamen non constat et qui id asserat sua, non
veterum authoritate affirmet), constat nostro aevo falsam eam
fuisse opinionem, quam si Aristoteles credidit, falsum credidit, a
qua falsitate philosophos nos, quamquam in contraria Aristotelis
authoritas trahat, debet avertere in iis saltem rebus, quae oculis
caeterisque sensibus obiectae sunt.
Esto, concedent nostrates veritatis amatores omnibus Terrae
locis etiam sub septemtrionibus generationis rerum celebrari,
in eoque ipso sententiam Aristotelis veram esse, id namque fie-
ri dum Sol ad septemtriones quam proxime accedit, etiamsi eo
usque non progrediatur, radiis tamen suis caloreque generatio-
nes effici accessuque suo generationem, ut recessu corruptionem
consequi. Id enim Aristoteles his verbis docuit:
37
Itaque si acces-
sione et propinquatione generat, etiam recessione et procul abitione hoc
ipsum corrumpit
.
37
ὥστ΄ εἰ τῷ προσιέναι καὶ ἐγγὺς εἶναι γεννᾷ͵ <καὶ> τῷ ἀπιέναι
ταὐτὸν τοῦτο καὶ πόρρω γίνεσθαι [καὶ πόρρω γίνεσθαι αὐτὸ τοῦτο]
φθείρει. [ARIST. GC 336b.6–7]
5
25
30
1...,168,169,170,171,172,173,174,175,176,177 179,180,181,182,183,184,185,186,187,188,...314
Powered by FlippingBook