Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 186

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
520
luti simplicia corpora, imitantur circularem lationem. Quando enim ex
aqua aer fit, et ex aere ignis, et rursus ex igne aqua, circulo dicimus per-
currisse generationem, eo quod iterum revertatur
. Neque enim om-
nia quaecumque transmutantur in invicem transmutantur, nam
ex bove cadaver quidem fit, non fit autem ex cadavere bos, non
ergo horum transmutatio circularem motum imitatur, sunt alia
talia fere universa, quae in generatione versantur. Cur ergo intu-
lit paucissimorum elementorum circularem generationem [469]
imitari lationem circularem, cum antea de Sole egisset, tamquam
de efficiente generationis universae universali? Quod nam privi-
legium divinius elementis datum, quam aliis, quae in generatio-
ne et corruptione eadem causa versantur? Nonne ut contrario-
rum contrariae causae sunt, ita eorundem eaedem?
Deinde quis modus transmutationis est secundum passiones
et potentias, quae inter qualitates et accidentia sunt repositae, ge-
neratio autem substantiarum propria sit? Si per passiones et po-
tentias elementa transmutantur, quomodo in invicem transmu-
tantur? Quomodo ex aqua aer fit? Quod si fiat, formas necesse
est mutatas esse, non passiones et qualitates. Si ex aqua aer fit,
nonne oportuit aquae formam corruptam aeris formam genitam
esse? Si id opus fuit, cur dictum est
quae transmutantur secundum
passiones et potentias
, non autem
κατὰ τὰ εἴδη
,
secundum formas
?
Forte ex hac tam arguta
vi
philosophia surripuit Alexander quali-
tates formas elementorum esse, quia vidisset praeceptorem tra-
didisse elementa ad invicem transmutari per mutationem quali-
tatum.
Quae sententia si vera est, cur amplius in corporibus quaera-
mus substantiales formas? Formas alias quam qualitatum, tem-
perierum? Cur nobis traditur substantiam triplicem esse: mate-
vi
Auct. corr. ex auguta
5
10
15
20
25
1...,176,177,178,179,180,181,182,183,184,185 187,188,189,190,191,192,193,194,195,196,...314
Powered by FlippingBook