Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 190

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
524
25
10
5
reversio fiat ab eodem in eundem locum. Per quas cum elemen-
torum generatio fiat, cur non rectam motionem imitatur, non
autem circularem, cum qua nullam habet similitudinem, quam
ab eodem in idem itionem, quae rectae etiam est? Qua acutie in-
geniorum dicetur motum interpolatum similem continuo esse,
quando 8.
Physico
magno molimine ostensum sit motum in recta
continuum esse non posse? Unde etiam, ut sibi visus est aeter-
nam circularis motus continuitatem adstruxisse.
Generatio aeris ex aqua et ex aere aquae per lationem sursum
et deorsum fieri paulo post affirmavit:
45
Manente enim Terra, quod
circa eam est humidum a radiis et alia sursum caliditate in vapores so-
lutum
vii
fertur sursum
. At ferri sursum est a medio ferri, a medio
vero ferri est simplicium duorum rectorum alter motus:
46
Con-
densatur rursus vapor frigefactus ob defectum caloris et ob locum et
fit aqua ex aere et facta fertur rursus ad Terram
. Hic autem est alter
rectorum simplicium motuum, hoc autem nullam cum circulo
cognationem magis quam cum quolibet recto habet.
Itaque non recte aliud illud prolatum est:
47
[470]
Fit autem
circulus iste imitans solarem circulum
. Est enim in rectis ad eadem
reversio, neque recta ea imitatio est, quam ostendit, cum omni
careat similitudine et expressione:
48
Simul enim ille in latera muta-
tur et hic sursum et deorsum
. Neque ille motus ullam habet causam
cum vaporum ascensu vel descensu. Non est etenim verum acce-
dente Sole vaporem ascendere, non est verum recedente descen-
dere. Eadem saepe die vapor ascendit et pluvia factus descendit
45
μενούσης δὲ τῆς γῆς͵ τὸ περὶ αὐτὴν ὑγρὸν ὑπὸ τῶν ἀκτίνων καὶ
ὑπὸ τῆς ἄλλης τῆς ἄνωθεν θερμότητος ἀτμιδούμενον φέρεται ἄνω·
[ARIST. Mete. 346b.23–26]
46
συνίσταται πάλιν ἡ ἀτμὶς ψυχομένη διά τε τὴν ἀπόλειψιν τοῦ
θερμοῦ καὶ τὸν τόπον͵ καὶ γίγνεται ὕδωρ ἐξ ἀέρος· γενόμενον δὲ πάλιν
φέρεται πρὸς τὴν γῆν. [ARIST. Mete. 346b.29–31]
47
γίγνεται δὲ κύκλος οὗτος μιμούμενος τὸν τοῦ ἡλίου κύκλον·
[ARIST. Mete. 346b.35–36]
48
ἅμα γὰρ ἐκεῖνος εἰς τὰ πλάγια μεταβάλλει καὶ οὗτος ἄνω καὶ
κάτω. [ARIST. Mete. 346b.36–347a.1]
vii
Corr. ex solum (v. ἀτμιδούμενον)
15
20
1...,180,181,182,183,184,185,186,187,188,189 191,192,193,194,195,196,197,198,199,200,...314
Powered by FlippingBook