Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 194

528
5
10
15
[470]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI IIII LIBER X
DE SEX COELI DISTANTIIS
Pythagoreos, bonos ac sapientes viros, Aristoteles insectatur,
quod cum sex distantiae sint coeli: sursum, deorsum, ante, retro,
dextrum, sinistrum, duas tantum has posteriores inter principia
posuerint, reliquas omiserint, ita enim scribit 2.
De coelo
, capite 2:
1
Ideo Pythagoreos etiam admirabitur quispiam, quod duo haec tantum
principia dicerent, dextrum et sinistrum, quatuor vero praetermiserint,
nihil minus principalia existentia
.
Iudicavit ipse contrario se habere modo, quam illi statuissent,
nempe non dextrum et sinistrum, sed sursum et deorsum princi-
pii habere rationem principiumque esse, rationem reddit:
2
Prae-
terea ut longitudo latitudine prior est, si sursum longitudinis, dextrum
verso latitudinis: prioris autem principium prius est, prius sane fuerit
1
Διὸ καὶ τῶνΠυθαγορείωνἄν τις θαυμάσειεν ὅτι δύο μόνας ταύτας
ἀρχὰς ἔλεγον͵ τὸ δεξιὸν καὶ τὸ ἀριστερόν͵ τὰς δὲ τέτταρας παρέλιπον
οὐθὲν ἧττον κυρίας οὔσας· [ARIST. Cael. 285a.10–13]
2
Ἔτι δ΄ ὡς τὸ μῆκος τοῦ πλάτους πρότερον͵ εἰ τὸ μὲν ἄνω τοῦ
μήκους {ἀρχή}͵ τὸ δὲ δεξιὸν τοῦ πλάτους͵ ἡ δὲ τοῦ προτέρου ἀρχὴ
προτέρα͵ πρότερον ἂν εἴη τὸ ἄνω τοῦ δεξιοῦ κατὰ γένεσιν. [ARIST.
Cael. 285a.19–22]
1...,184,185,186,187,188,189,190,191,192,193 195,196,197,198,199,200,201,202,203,204,...314
Powered by FlippingBook