Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 204

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
538
5
Quae tot absurda tam paucis verbis comprehensa admiratio-
nem mihi non exiguam incutiunt. Sed sunt haec principia dili-
gentius perpendenda, unde tot absurda pendere videntur. Forte
enim accuratius pensiculata viam nobis ad veritatem patefacient.
Itaque ab universalioribus Aristotelico more ac methodo rem ag-
grediamur videamusque an omnino verum sit corpora omnia
tres distantias habere et, si omnia tres habeant, an alias etiam
habere possint, vel nulla praeter has tres usquam reperiatur. Post
quae ea, quae ex his nectuntur, consideranda.
Ac quidem si Aristoteli geometrisque omnibus credamus,
omnia corpora videntur tres distantias habere. Si quidem in om-
nibus linea longitudinis extendi potest, quam ad angulos rectos
secet linea latitudinis ambasque alia linea eodem in puncto se-
cet ad rectos itidem angulos, quae vocata est linea profunditatis.
Quae cum in omnibus corporibus sectiones fieri queant, asser-
tum est omnia corpora tres has distantias habere. Quod Aristote-
les approbavit prooemio librorum
De coelo
.
Utrum autem plures aut pauciores esse possint in corpore
aliquo, id dubium videri queat. [473] Nam pauciores in aliquibus
esse tum res ipsa, tum Aristotelis authoritas videtur velle. Ait
enim plantis sursum et deorsum inesse tantum, quae longitu-
dinem solam constituunt, eius namque principium docuit esse
τὸ ἄνω
,
sursum
. Animalibus etiam aliquibus aliquas tantum esse
asseruit.
Res etiam ipsa id ostendere videtur, in corporibus sphaeri-
cis nullam horum inesse natura. Nullo enim sphaerae aut pilae
loco naturalem longitudinem, nullo latitudinem, nullo profun-
ditatem, quam non etiam nomine aliarum nequeas appellare.
Cubum etiam longitudine carere naturali, oculis non lippis, om-
nibus videatur manifestum, quod idem in octaedro, in dodecae-
dro, in icosaedro quoque clarum est perspicere, nullam enim in
his lineam ad latera ducas caeteris longiorem. Latitudinis nul-
lam, nullam itidem profunditatis, per quas non tantum tres, sed
innumeras inveneris distantias: tot nempe, quot possunt lineae
ad angulos rectos sese in eodem puncto intersecantes duci, at
hae nulla certa in parte erunt constitutae in dictis corporibus. In
aliis vero ibi longitudo apparet, ubi longior linea ducta est, lati-
10
15
20
25
30
35
1...,194,195,196,197,198,199,200,201,202,203 205,206,207,208,209,210,211,212,213,214,...314
Powered by FlippingBook