Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 214

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
548
20
10
5
didit:
28
Adhuc vero aliter secundum motus. Principia enim haec dico,
unde incipiunt motus habentibus. Est autem a sursum quidem aug-
mentum, a dextris autem motus localis, ab ante vero motus secundum
sensum
. Eandem hanc sententiam libello iam citato
De partibus
eodem capite 4. et libello
De vita
capite 2. replicavit. Non pergam
verba proferre.
Singulas has partes perpendamus. Ac primo sursum, quod
primo loco ipse constituit principium augmenti
ii
. Alio loco pro-
tulerat:
29
Per quam etenim particulam intrat cibus, sursum vocamus
ad ipsum respicientes, sed non ad continens universum
. Idem aliis
verbis libello eodem
De partibus
, capite eodem:
30
Unde enim cibi
distributio et augmentum singulis, sursum hoc est
. Itaque id erit in
animalibus sursum, quo cibum capiunt. Id autem in animalibus
os dicitur, in plantis, ut ipse docuit, radices:
31
Correspondent enim
radices plantis et quod vocatur os animalibus, radices enim sunt ipsum
sursum plantis, illinc enim cibus distribuitur plantis et accipiunt his
ipsum, veluti animalia ore
.
Duo sunt in hac sententia expendenda. Alterum: an augmen-
ti principium sit os et radix. Alterum: quam ob causam pars haec
sursum dicatur potius quam ulla alia.
In priore illo non videtur Aristoteles sibi constare. Nam alibi
aliter scripsit, nempe libro
De vita
capite 2, ubi non os, non radi-
28
<῎Ετι δ’> ἄλλως κατὰ τὰς κινήσεις· ἀρχὰς γὰρ ταύτας λέγω ὅθεν
ἄρχονται πρῶτον αἱ κινήσεις τοῖς ἔχουσιν. Ἔστι δὲ ἀπὸ μὲν τοῦ ἄνω
ἡ αὔξησις͵ ἀπὸ δὲ τῶν δεξιῶν ἡ κατὰ τόπον͵ ἀπὸ δὲ τῶν ἔμπροσθεν ἡ
κατὰ τὴν αἴσθησιν· [ARIST. Cael. 284b.26–29]
29
καθ΄ ὃ μὲν γὰρ εἰσέρχεται μόριον ἡ τροφή͵ ἄνω καλοῦμεν͵ πρὸς
αὐτὸ βλέποντες ἀλλ΄ οὐ πρὸς τὸ περιέχον ὅλον. [ARIST. Juv. 468b.13–15]
30
ὅθεν μὲν γὰρ ἡ τῆς τροφῆς διάδοσις καὶ {ἡ} αὔξησις ἑκάστοις͵
ἄνω τοῦτ΄ ἐστι· [ARIST. IA 705a.32–33]
31
ἀνάλογον γάρ εἰσιν αἱ ῥίζαι τοῖς φυτοῖς καὶ τὸ καλούμενον
στόμα τοῖς ζῴοις͵ [ARIST. Juv. 468b.21–23]; αἱ γὰρ ῥίζαι εἰσὶ τὸ ἄνω τοῖς
φυτοῖς· ἐκεῖθεν γὰρ ἡ τροφὴ διαδίδοται τοῖς φυομένοις͵ καὶ λαμβάνει
ταύταις αὐτήν͵ καθάπερ τὰ ζῷα τοῖς στόμασιν. [ARIST. IA 705b.6–8]
ii
Corr. ex argumenti
15
1...,204,205,206,207,208,209,210,211,212,213 215,216,217,218,219,220,221,222,223,224,...314
Powered by FlippingBook