Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 218

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
552
20
10
5
Quod si detur, tria esse incrementi principia in animali, dabi-
tur etiam illud rationi consonum esse, quod trium horum princi-
piorum principalius est, id esse quoque principalius incrementi
principium. Id autem esse cor ipse declarat, quia sine corde nulla
animalia vivunt, sine ore ac etiam sine capite, in quo os est, multa
animalia vivere ipse testatur eodem 2. capite libri
De vita
:
37
Multa
enim animalia ablatis utrisque partibus vocato capite et ea, qua recipit
nutrimentum, vivunt, cum qua
iii
sit tamen media
.
Cur ergo cor principalis principium principalioris distan-
tiae, sursum scilicet [476] principium non docuit esse? Sed mi-
nus principale os posuit. Natura enim cum in omnibus (ipsomet
millies docente) optimum semper opus peragat, principaliora
ac praestantiora principalioribus ac praestantioribus coniungit,
quod et ipse facere debuit, cor distantiae sursum et non os aut
stomachum statuere oportuit, haec enim duo causae potius sine
qua non rationem habent, quam efficientis.
Qua ratione manus in homine, in avibus rostrum, in reliquis,
quod rostri habet locumnutritionis ac incrementi, possent dici prin-
cipium esse: quia ut instrumenta inserviant, quemadmodum et os
et stomachus. Sed si hominis os respectans sursumprincipium esse
dixerit, quia in parte sit, quae sursum totius universi petit, non est
iam cibi ac incrementi respectus ab eo consideratus, sed universi
positio atque sursum ipsius, sed si haec causa fuit, cur solum ho-
minem respexit, non autem tot plantarum, tot animalium species,
quae os in parte habent, quae ad universi deorsum spectat? Nonne
solidior ea est doctrina, quae rerum naturae respondet?
Natura autem non unius rei curam gerit, sed universarum.
Potius studium naturae est ut omnes, quam ut plurimas nedum
unas curet. Soli homini os sursum dedit, reliquis animalibus,
plantis omnibus os dedit deorsum. Quid satius dicemus? Pro-
fecto, si nullam rem umquam ea frustra egit, non est negandum
37
πολλὰ γὰρ τῶν ζῴων [ζῶα] ἀφαιρουμένου ἑκατέρου [ἀφαιρου-
μένον ἑκατέρων] τῶν μορίων͵ τῆς τε [γε] καλουμένης κεφαλῆς καὶ τοῦ
δεκτικοῦ τῆς τροφῆς͵ ζῇ μεθ΄ οὗπερ ἂν ᾖ τὸ μέσον. [ARIST. Juv. 469a.3–5]
iii
Corr. ex quo
15
25
30
1...,208,209,210,211,212,213,214,215,216,217 219,220,221,222,223,224,225,226,227,228,...314
Powered by FlippingBook