Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 226

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
560
rioribus tamen universi sursum non polum illum, sed simpliciter
universi extremum,
τὸ τοῦ παντὸς ἔσχατον
42
, dixerat esse, sic
enim primo capite 2.
De elementis
, ut in memoriam revocemus,
scribit:
43
Nos vero universi extremum sursum dicimus, quod etiam
secundum positionem est sursum et natura primum
. Quibus verbis
universi extima superficies universa sursum dicitur.
Non ergo est una particula coeli sursum et si haec sursum
est, illa superficies universa sursum non est. Si vero quis dicat
eam discordiam tolli, quia aliud coelum sit, cuius polus austra-
lis sursum sit, aliud sit universum, cuius extima superficies sit
universi sursum, dicemus nos id quidem videri recte distinctum,
nisi obstarent eius capitis quinque loca, quae de universo lo-
quuntur, contraposita locis quatuor, quae de coelo tantum scrip-
ta apparent. Haec quidem sunt: [1]
44
Cum quidam sint, qui dicunt
esse aliquid dextrum et sinistrum coeli
; [2]
45
Si vero oportet etiam coe-
lo annectere aliquid talium
, et: [3]
46
Coelum vero animatum et habet
motionis principium
, et: [4]
47
Principium vero circumlationis coeli id,
unde ortus astrorum.
Sed loca de universo haec alia sunt, primum statim ab initio:
[1]
48
Si quidem oportet annectere universi corpori haec principia
. [2]
49
Non enim oportet dubitare eo, quia sphaerica sit figura universi
. [3]
50
42
[Usp. ARIST. Cael. 308a.21]
43
Ἡμεῖς δὲ τὸ τοῦ παντὸς ἔσχατον ἄνω λέγομεν͵ ὃ καὶ κατὰ τὴν
θέσιν ἐστὶν ἄνω καὶ τῇ φύσει πρῶτον· [ARIST. Cael. 308a.21–22]
44
Ἐπειδὴ δέ τινές εἰσιν οἵ φασιν εἶναί τι δεξιὸν καὶ ἀριστερὸν τοῦ
οὐρανοῦ͵ [ARIST. Cael. 284b.6–7]
45
Εἰ δὲ δεῖ καὶ τῷ οὐρανῷ προσάπτειν τι τῶν τοιούτων. [ARIST.
Cael. 284b.18]
46
ὁ δ΄ οὐρανὸς ἔμψυχος καὶ ἔχει κινήσεως ἀρχήν͵ [ARIST. Cael.
285a.29–30]
47
τοῦ δ΄ οὐρανοῦ ἀρχὴ τῆς περιφορᾶς͵ ὅθεν αἱ ἀνατολαὶ τῶν
ἄστρων. [ARIST. Cael. 285b.17–18]
48
εἴπερ δεῖ προσάπτειν τῷ τοῦ παντὸς σώματι ταύτας τὰς ἀρχάς.
[ARIST. Cael. 284b.9–10]
49
Οὐ δεῖ γὰρ ἀπορεῖν διὰ τὸ σφαιροειδὲς εἶναι τὸ σχῆμα τοῦ
παντός. [ARIST. Cael. 285a.31–32]
50
Λέγω δὲ μῆκος μὲν αὐτοῦ τὸ κατὰ τοὺς πόλους διάστημα. [ARIST.
Cael. 285b.8–9]
5
10
15
20
1...,216,217,218,219,220,221,222,223,224,225 227,228,229,230,231,232,233,234,235,236,...314
Powered by FlippingBook