Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 232

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
566
Cui nam sphaeram hanc circumponamus, hominine an bovi?
Liceat homini et habeat dextrum et sinistrum in sphaera, occulta
ita ut non conspiciantur
ix
, at quomodo movebitur? Protensusne
intra sphaeram veluti alter Diogenes in dolio? An vero pedibus
gradietur? An veluti verui infixus rotabitur? Si haec dicamus,
ridiculi philosophi videbimur, qui rem non in sua natura consi-
deremus, non rei veritatem, sed fictiones ac fabulas. Sed si quis
tamen fingat hominem in rota pedibus ire motumque cieat rotae
ad motionem universi ab ortu ad occasum, tunc sane poterit dici
similiore fictione illi dextrum esse nostrum polum, sinistrum an-
tarcticum ante, quo oculos versat, is graditor ad occasum, retro
vero ad ortum, atque ita longe verisimilior fuerit fictio Pythago-
reorum, qui
x
duas de tribus distantias habeant rebus ipsis uni-
versi conformes ac forte tertiam, cum sursum ei graditori sit sur-
sum universi, quam fictio Aristotelica, quae nullam habeat cum
rebus similitudinem.
Vana ergo est Aristotelica reprehensio contra Pythagoreos:
vana etiam fictio, quae nulla similitudine constet, quae nullis ab
eo positis distantiarum principiis respondeat.
Altera illa:
59
[479]
Eodem modo de principio motus etenim et si
numquam coepit, nihilominus necesse est habere principium, a quo in-
ciperet, si incepisset motum moveri, et si sistatur, moveatur rursus
. Si
coelum coepisset moveri, haberet principium unde moveretur.
Esto: sed non coepit, ergo tale principium non habet. Si sistatur
eius motus et rursus moveatur, necesse est habere istius motus
principium. Esto. Sed non sistitur, nec sistetur suo dogmate, ergo
tale principiumnon habet. Qualis ergo haec est philosophia: ficta,
impossibilis, inconstans, falsa?
Sed detur coelum coepisse moveri, sisti posse, iterum posse
moveri, a qua nam eius parte incoepit aut incipiet? Quae nam
59
Τὸν αὐτὸν δὲ τρόπον {καὶ} περὶ τῆς ἀρχῆς τοῦ κινεῖσθαι· καὶ γὰρ
εἰ μηδέποτ΄ ἤρξατο͵ ὅμως ἔχειν ἀναγκαῖον ἀρχήν͵ ὅθεν ἂν ἤρξατο͵
εἰ ἤρχετο κινούμενον <κινεῖσθαι>͵ κἂν εἰ σταίη͵ κινηθείη ἂν πάλιν.
[ARIST. Cael 285b.5–8]
ix
Corr. ex conspiriantur
x
Corr. ex quae
5
10
15
20
30
25
1...,222,223,224,225,226,227,228,229,230,231 233,234,235,236,237,238,239,240,241,242,...314
Powered by FlippingBook