Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 230

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
564
15
10
re
οὐθὲν ἧττον κυρίας οὔσας
.
non minus principales
. Ita quod
Pythagoreis ab initio crimen obiecit, ipse committit.
Surripuit autem ante et retro coelo, forte quia sibi non vi-
derentur posse accomodari, vel quia principium essent profun-
ditatis, quam in coelo non agnosceret, vel quia sensus essent
principia, quos coelo non concederet. Quod si hae rationes eum
moverunt, coelo ante et retro non adscribere, eo quod nulla in
coelo profunditas esset, debuit etiam illi sursum et deorsum au-
ferre, quia nulla in coelo erat longitudo, nullum incrementi prin-
cipium. Atque ita Pythagoreorum sententia rata maneret dex-
trum et sinistrum esse in coelo non qua longitudo in eo esset, sed
qua motus principium.
Sed etiam alia ratione frangitur sententia Aristotelis ex hisce
suismet verbis:
55
Adhuc si sursum est id unde motus
. At in polo an-
tarctico non est motus, neque coelum motus sui inde principium
sumit, non est ergo polus ille sursum, potius in eo dextrum est
ex aliis his verbis capitis eiusdem:
56
A dextris motio localis.
– et:
57
Dextrum enim cuiusque dicimus, unde principium localis motus
. Hae
contradictiones Aristotelem reum faciunt inconstantis philo-
sophiae. Nulla ergo trium conditione sursum coelo aut polis con-
venit, vel quia sit longitudinis, vel incrementi, vel localis motus
principium.
Sed illa prope ridicula sunt:
58
Sed cogitare, veluti si quis habeat
dextrum differens a sinistro etiam figuris, deinde circumponat sphae-
ram, habebit enim potentiam differentem, non videbitur tamen ob simi-
litudinem figurae
.
55
Πρὸς δὲ τούτοις͵ εἰ τὸ μὲν ἄνω ἐστὶ τὸ ὅθεν ἡ κίνησις. [ARIST.
Cael. 285a.22–23]
56
ἀπὸ δὲ τῶν δεξιῶν ἡ κατὰ τόπον͵ [ARIST. Cael. 284b.28]
57
Δεξιὸν γὰρ ἑκάστου λέγομεν͵ ὅθεν ἡ ἀρχὴ τῆς κατὰ τόπον
κινήσεως· [ARIST. Cael. 285b.16–17]
58
ἀλλὰ νοεῖν ὥσπερ ἂν εἴ τις͵ ἐν οἷς ἔχει [ἔχοι] τὸ δεξιὸν πρὸς τὸ
ἀριστερὸν διαφορὰν καὶ τοῖς σχήμασιν͵ εἶτα περιθείη σφαῖραν· ἕξει
[ἕξη] μὲν γὰρ τὴν δύναμιν διαφέρουσαν͵ δόξει δ΄ οὔ͵ διὰ τὴν ὁμοιότητα
τοῦ σχήματος. [ARIST. Cael. 285b.1–5]
5
20
25
1...,220,221,222,223,224,225,226,227,228,229 231,232,233,234,235,236,237,238,239,240,...314
Powered by FlippingBook