Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 228

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
562
Dico autem longitudinem ipsius distantiam secundum polos
. [4]
51
[478]
Simul etiam consuevimus dicere latera in mundo, non sursum
et deorsum, sed id, quod est ad polos, veluti hoc sit longitudo
. [5]
52
Clarum itaque quod occultus polus est sursum et qui ibi habitant, in
supero sunt hemisphaerio
.
Itaque si ex maiore parte dicamus eum locutum de univer-
so, quod etiam coelum
vii
uti partem comprehendit, non possunt
inter se convenire hae inter se pugnantes sententiae. Sursum est
universi extremum. Sursum est australis polus.
Si vero de coelo sermonem habuisse dicant sui, an salvare pos-
sint nescio intempestivam hanc confusionem ac inconstantiam.
Quod si confusionis crimen levius putent, quam inconstantiae, ma-
lintque eum de coelo eo capite locutum, dicemus nos. Astruit ergo
coelum sursum et deorsum, dextrum et sinistrum habere in his:
53
Coelum autem animatum et habet motionis principium, clarum quod
habet sursum et deorsum et dextrum et sinistrum
. Ante vero et retro
coelo
viii
neque conclusione, neque toto capite tribuit, cum tamen
omnibus animatis ea tribuisset:
54
Ideo etiam non in omni corpore est
sursum et deorsum et dextrum et sinistrum et ante et retro quaerendum,
sed in iis, quae habent principium motionis in se ipsis, quia animata sint
.
Quod si coelum animatum est, ante etiam et retro habet. Cur
ergo id ei non tribuitur? Non autem oportuit has duas omitte-
51
Ἅμα δὲ καὶ εἰώθαμεν λέγειν τὰ πλάγια ἐν τῷ κόσμῳ οὐ τὸ ἄνω
καὶ τὸ κάτω͵ ἀλλὰ τὸ παρὰ τοὺς πόλους͵ ὡς τούτου μήκους ὄντος·
[ARIST. Cael. 285b.11–13]
52
Δῆλον τοίνυν ὅτι ὁ ἀφανὴς πόλος ἐστὶ τὸ ἄνω. Καὶ οἱ μὲν ἐκεῖ
οἰκοῦντες ἐν τῷ ἄνω εἰσὶν ἡμισφαιρίῳ. [ARIST. Cael. 285b.22–24]
53
ὁ δ΄ οὐρανὸς ἔμψυχος καὶ ἔχει κινήσεως ἀρχήν͵ δῆλον ὅτι ἔχει
καὶ τὸ ἄνω καὶ τὸ κάτω καὶ τὸ δεξιὸν καὶ τὸ ἀριστερόν. [ARIST. Cael.
285a.29–31]
54
Διὸ καὶ οὐκ ἐν ἅπαντι σώματι τὸ ἄνω καὶ <τὸ> κάτω καὶ {τὸ}
δεξιὸν καὶ <τὸ> ἀριστερὸν καὶ τὸ ἔμπροσθεν καὶ <τὸ> ὄπισθεν ζητητέον͵
ἀλλ΄ ὅσα ἔχει κινήσεως ἀρχὴν ἐν αὑτοῖς ἔμψυχα ὄντα· [ARIST. Cael.
284b.30–33]
vii
Corr. ex coelium
viii
Corr. ex coelum
5
10
15
20
1...,218,219,220,221,222,223,224,225,226,227 229,230,231,232,233,234,235,236,237,238,...314
Powered by FlippingBook