Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 224

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
558
20
25
sane rebus consonum est, oculi enim omnibus animalibus sunt
ea parte, quam et vulgus et sapientes ante nominant. Recipimus
praeterea eam partem in animalibus dextram esse, in qua localis
motus principium est.
Colligamus itaque tres distantias longitudinis, latitudinis,
profunditatis non omnibus corporibus inesse contra Aristotelis
philosophiam. Et in quibus sint omnes, non esse longitudinis
principium illud sursum, quod ipse constituit, nec latitudinis
dextrum, nec profunditatis ante. Praeterea omnibus corporibus
inanimis, animatis, animalibus sursum et deorsum ad universi
sursum et deorsum esse. Animalibus omnibus dextrum et ante
inesse, reliquorum nullis natura, quod et ipse, vel immemor iam
scriptorum, vel nescius scribendorum 2.
De coelo
capite 2. agno-
vit et explanavit:
41
Inanimatorum enim in nullo videmus, unde prin-
cipium motus, nam alia omnino non moventur, alia moventur quidem,
sed non undequaque similiter, veluti ignis sursum solum et terra ad
medium. Sed in his dicimus sursum et deorsum et dextrum et sini-
strum ad nos
vi
referentes
– et quae sequuntur. Atque haec de no-
stratibus hisce.
De coelo vero, in quo et Pythagorei et Aristoteles has distan-
tias locarunt, quid dicendum? Si eas habeat, vel natura ea ha-
bet vel relatione ad nos. Natura eas non habere, scilicet longi-
tudinem, latitudinem et profunditatem, superius est ostensum,
quia sphaericum corpus sit, in quo omnes diametri, omnes a
centro ad circumferentiam semidiametri aequales inter se sint.
Cum primarias hasce tres natura non habeat, statuerunt tamen
secundarias sex habere, inter se tamen ipsi discordes. Hac in re
Aristoteles non solum a Pythagoreis, sed a se etiam ipso discors
est. Ait polum australem sursum esse, nostrum deorsum, supe-
41
τῶν γὰρ ἀψύχων ἐν οὐθενὶ ὁρῶμεν ὅθεν ἡ ἀρχὴ τῆς κινήσεως.
Τὰ μὲν γὰρ ὅλως οὐ κινεῖται͵ τὰ δὲ κινεῖται μὲν ἀλλ΄ οὐ πανταχόθεν
ὁμοίως͵ οἷον τὸ πῦρ ἄνω μόνον καὶ ἡ γῆ ἐπὶ τὸ μέσον. Ἀλλ΄ ἐν μὲν
τούτοις λέγομεν τὸ ἄνω καὶ τὸ κάτω καὶ τὸ δεξιὸν καὶ τὸ ἀριστερὸν
πρὸς ἡμᾶς ἐπαναφέροντες· [ARIST. Cael. 284b.33–285a.3]
vi
Corr. ex non
5
15
10
1...,214,215,216,217,218,219,220,221,222,223 225,226,227,228,229,230,231,232,233,234,...314
Powered by FlippingBook