Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 216

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
550
20
ces nutrimento dat, sed mediam corporis partem:
32
Cum partes
tres sint, in quas dividuntur perfecta omnia animalia, una quidem qua
recipiunt nutrimentum, una qua excrementa proiiciunt, tertia media
harum. Haec in maximis quidem animalibus vocatur pectus, in aliis
vero quod proportione respondet
. Et paulo post:
33
Sed nutrientis ani-
mae principium in media trium partium et ad sensum videtur esse et per
rationem
. Atque:
34
Itaque et plantae nimirum nutritivum principium
habeant in medio harum
. Quam rem sequenti capite latius tum in
plantis, tum in animalibus sanguine carentibus et praeditis expli-
cat, cuius fine sic concludit:
35
Secundum quidem ea, quae apparent,
clarum ex dictis, quod in hac et in media corporis trium partium sensi-
tivae principium animae est et augmentativae et nutritivae
.
Quo ergo pacto verum est, quod superius dixerat, augmen-
ti principium esse os? Si vera est altera haec, principium nutri-
tionis et incrementi est pars media corporis? Cor nimirum ut
eodem capite ipse explicat? Aut si illa vera est, quo modo haec
falsa non est? Neque solvent hunc nodum haec eiusdem capitis
verba:
36
Clarum ergo, quod unam quandam operationem oris ministrat
potentia, aliam vero potentia stomachi circa cibum
. Imo potius auget
difficultatem, iam enim accedit et ventriculus pro tertio principio
incrementi.
32
Τριῶν δὲ μερῶν ὄντων εἰς ἃ διαιρεῖται πάντα τὰ τέλεια τῶν ζῴων͵
ἑνὸς μὲν ᾗ δέχεται τὴν τροφήν͵ ἑνὸς δ΄ ᾗ τὸ περίττωμα προΐεται͵ τρίτου
δὲ τοῦ μέσου τούτων͵ τοῦτο ἐν μὲν τοῖς μεγίστοις τῶν ζῴων καλεῖται
στῆθος͵ ἐν δὲ τοῖς ἄλλοις τὸ ἀνάλογον. [ARIST. Juv. 468b.25–29]
33
ἀλλ΄ ἥ γε τῆς θρεπτικῆς ἀρχὴ ψυχῆς ἐν τῷ μέσῳ τῶν τριῶν
μορίων καὶ κατὰ τὴν αἴσθησιν οὖσα φαίνεται καὶ κατὰ τὸν λόγον·
[ARIST. Juv. 468b.32–469a.3]
34
ὥστε καὶ τὰ φυτά)͵ δῆλον ὅτι τὴν θρεπτικὴν ἀρχὴν ἔχοι ἂν ἐν
μέσῳ τούτων· [ARIST. Juv. 467b.34–468a.1]
35
κατὰ μὲν οὖν τὰ φαινόμενα δῆλον ἐκ τῶν εἰρημένων ὅτι ἐν τούτῳ
τε καὶ ἐν τῷ μέσῳ τοῦ σώματος τῶν τριῶν μορίων ἥ τε τῆς αἰσθητικῆς
ψυχῆς ἀρχή ἐστι καὶ ἡ τῆς αὐξητικῆς καὶ <ἡ τῆς> θρεπτικῆς· [ARIST.
Juv. 469a.23–27,28]
36
φανερὸν τοίνυν ὅτι μίαν μέν τινα ἐργασίαν ἡ τοῦ στόματος
λειτουργεῖ δύναμις͵ ἑτέραν δ΄ ἡ τῆς κοιλίας͵ περὶ τὴν τροφήν͵ [ARIST.
Juv. 469a.2–4]
5
10
15
1...,206,207,208,209,210,211,212,213,214,215 217,218,219,220,221,222,223,224,225,226,...314
Powered by FlippingBook