Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 222

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
556
5
Consonum autem est rebusque ipsis conforme, ut rerum om-
nium sursum ad universi sursum, rerum deorsum ad universi
deorsum statuatur. Illud scilicet, quod natura et usu in omnibus
summum omne hominum vulgus et senatus vocant. Hoc vero
deorsum, quod in omnibus imum. Neque enim recta ratione dici
posse videtur id sursum summumque esse, quo alia sint superio-
ra, nec
iv
deorsum ac imum, quibus alia subsint. Quo sane recte
constituto falsa erunt dogmata illa os, ventrem, cor sursum, anum
deorsum in animalibus esse. Falsa quoque in plantis sursum esse
in radicibus, imum in summitate. At vero si etiam officium libet
adiicere ad positionem, id erit sursum, quo in longitudinem cre-
scunt viventia, quod versus coelum est.
Ad ‘ante’ et ‘retro’ transeamus. Ante
v
Aristoteles statuit ea
parte animalis, qua sensus principium est. Quo de tribus supra
allatis locis, fuit manifestum. Cum sensus dicit, communi no-
mine, sensus omnes dicere videtur. Id si ita est, quod ipse re-
tro vocat et retro et ante est [477] et quod ante appellat et ante
et retro est. Namque primarius sensus tactus, qui animal omne
constituit, etiam in tergo animalibus est, est et sursum in capite
tactus, est et deorsum in pedibus, est a lateribus utrisque, dex-
tris sinistrisque. Auditus in auribus, hae autem numquam ante
locatae sunt, plerisque ad latera. Gustatus in ore omnibus est. At
his raiis pastinacis, aliis multis inferna corporis parte est. Nemo
tamen de plebe vulgi id ante appellavit aut existimavit. Non est
ergo verum hoc dogma: ante id est, ubi sensus principium. Si
vero quis sensus vere ante constituat, id facere vel odoratum, vel
visum necesse est. Sed praestantior visus, praestantiora autem a
natura videntur minus praestantibus praelata. Non ergo sensus
absolute, sed unus praestantissimus ipsum ante constituit. Quam
sententiam Aristoteles corrigens melius scripsit eodem libello
De
partibus
7, capite 4:
40
Sed ad oculos determinatum est ipsum ante
, hoc
40
ἀλλ΄ ἐπεὶ [ἐπὶ] τοῖς ὄμμασι διώρισται τὸ πρόσθιον [πρόσθεν].
[IA 712b.17–18]
iv
Corr. ex ne
v
Corr. ex an
10
15
20
25
30
1...,212,213,214,215,216,217,218,219,220,221 223,224,225,226,227,228,229,230,231,232,...314
Powered by FlippingBook