Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 212

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
546
20
Haec quamvis sunt ab Aristotele universaliter de corporibus
omnibus prolata, attamen in animalibus eadem consideremus,
de quibus eodem libello
De partibus ad motum etc.
capite eodem
4, sic est ab eo scriptis mandatum:
25
Quaecumque vero non solum
vivunt, sed etiam animalia sunt, his talibus inest ante et retro: sensum
enim habent haec omnia, determinatur autem secundum hunc ante et
retro
. Mox deinde:
26
Quaecumque vero animalium non solum sensu
participant, sed possunt facere, ipsa per se ipsa motum secundum loca,
in his praeter iam dicta determinatum est sinistrum atque dextrum
. Ex
quibus clara est Aristotelis sententia in animalibus sensu tantum
praeditis esse ante, in iis vero, quae motum etiam localem ha-
bent, esse dextrum. Quod etiam his aliis confirmavit:
27
A dextris
vero motus secundum locum, ab ante vero (motus) secundum sensum.
Ante enim voco, in quo sensus: ideo non in omni corpore sursum et
deorsum et dextrum et sinistrum est quaerendum. Sed quaecumque ha-
bent motionis principium, in seipsis cum sint animata
.
Quae inanima sunt, quae non perfecte animata corpora, ne-
quaquam ex eius sententia ante et dextrum obtinent. At obtinent
profunditatem ac latitudinem, non ergo ante profunditatis est
principium, dextrum latitudinis.
Nonne haec superioribus ab eo universaliter prolatis contra-
dicunt? Et praeterea falsa est haec sententia undequaque, nempe
sursum [475] longitudinis, dextrum latitudinis, ante profundita-
tis esse principia. Neque vero multo verior est ea, quam illi sub-
25
ὅσα δὲ μὴ μόνον ζῇ ἀλλὰ καὶ ζῷά ἐστι [εἰσι]͵ τοῖς τοιούτοις
ὑπάρχει τό τε ἔμπροσθεν καὶ τὸ ὄπισθεν. αἴσθησιν γὰρ ἔχει ταῦτα
πάντα͵ ὁρίζεται δὲ κατὰ ταύτην τό τε ὄπισθεν καὶ τὸ ἔμπροσθεν·
[ARIST. IA 705b.8–11]
26
ὅσα δὲ τῶν ζῴων μὴ μόνον αἰσθήσεως κοινωνεῖ͵ ἀλλὰ δύναται
ποιεῖσθαι τὴν κατὰ τόπον [τόπους] μεταβολὴν αὐτὰ δι΄ αὑτῶν [αὐτά]͵
ἐν τούτοις {δὴ} διώρισται πρὸς τοῖς λεχθεῖσι τό τ΄ ἀριστερὸν καὶ τὸ
δεξιὸν. [ARIST. IA 705b.13–17]
27
ἀπὸ δὲ τῶν δεξιῶν ἡ κατὰ τόπον͵ ἀπὸ δὲ τῶν ἔμπροσθεν ἡ κατὰ
τὴν αἴσθησιν· ἔμπροσθεν γὰρ λέγω ἐφ΄ ὃ αἱ αἰσθήσεις. Διὸ καὶ οὐκ ἐν
ἅπαντι σώματι τὸ ἄνω καὶ <τὸ> κάτω καὶ τὸ δεξιὸν καὶ <τὸ> ἀριστερὸν
καὶ τὸ ἔμπροσθεν καὶ <τὸ> ὄπισθεν ζητητέον͵ ἀλλ΄ ὅσα ἔχει κινήσεως
ἀρχὴν ἐν αὑτοῖς ἔμψυχα ὄντα· [ARIST. Cael. 284b.28–33]
5
10
15
1...,202,203,204,205,206,207,208,209,210,211 213,214,215,216,217,218,219,220,221,222,...314
Powered by FlippingBook