Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 202

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
536
15
10
5
Neque enim ullum usquam reperiatur corpus, quod tres has
distantias non habeat, quas cum habet, omnes habet, omnes vero
cum habeat perfectum est, omne igitur corpus perfectum est.
Cur ergo ait:
rationabile est corporibus perfectis inesse omnes
? Neque
enim rationabile id tantum est, sed etiam ex positis necessarium.
Cur etiam ait corporibus perfectis, quasi sint aut esse possint cor-
pora aliqua imperfecta distantiarum harum ratione, cum omnia
omnes habeant et qui omnia habet, nil ei desit, et cui nihil desit,
perfectum esse definiit ipse in
Metaphysicis
, itaque impossibile
est copora alia esse imperfecta?
Quod cum verissimum sit, omnia corpora inanima, arbores,
animalia, coelum item ac universumperfecta sunt; si tres habeant
distantias hasce, omnes enim habent. Si vero verum quoque sit,
quod ipse ait, longitudinis principium esse ipsum sursum, la-
titudinis dextrum, profunditatis ante, cur dubitanter protulit
εἰ δὲ δεῖ
,
si oportet etiam coelo annectere horum aliquid
. Cum enim
coelum, uti corpus, tres distantias possideat, principia quoque
earum possidebit. Cur itidem, cum plantae corpora perfecta sint
habeantque longum, latum et profundum, protulit:
plantis vero
sursum et deorsum solum
17
? Quasi longae tantum sint, reliquis
duabus careant.
Cur etiam dixit:
animalibus aliquibus omnes has partes, aliqui-
bus aliquas esse
18
? Cumque omnibus corporibus communes sint
distantiae hae omnes, cur dixit:
proprias esse animalium naturae
19
?
Si enim vera sunt corpora omnia tres hasce habere distantias
ideoque omnes distantias, atque iccirco perfecta omnia sint. Si
etiam vera sunt harum distantiarum principia esse: sursum, dex-
trum, ante, uti aperte asseruit, absurda profecto sunt haec omnia
et rationabile id esse et de coelo dubitanter protulisse et plantis
duas tantum esse et aliquas animalibus quibusdam et proprias
eas animalium naturae esse.
17
τοῖς δὲ φυτοῖς τὸ ἄνω καὶ τὸ κάτω μόνον. [ARIST. Cael. 284b.17–18]
18
τοῖς μὲν πάντα τὰ τοιαῦτα {μόρια͵ λέγω δ΄ οἷον τό τε δεξιὸν καὶ
τὸ ἀριστερόν͵} τοῖς δ΄ ἔνια. [ARIST. Cael. 284b.15–17]
19
διὰ τὸ τῆς φύσεως οἰκεῖα τῆς ἐκείνων εἶναι· [ARIST. Cael. 284b. 14]
20
25
30
1...,192,193,194,195,196,197,198,199,200,201 203,204,205,206,207,208,209,210,211,212,...314
Powered by FlippingBook