Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 192

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
526
hyemis tempore, quando Sol procul a nobis distat, aestate etiam
quam proximus nobis est, vere et autumno etiam magis, quando
Sol est in mediis itineribus. Quare falsa illa sunt, quae subnectit:
49
Prope enim existente Sole vaporis sursum fluit fluvius, absente vero
aquae fluvius deorsum
. Non enim sex mensibus vapor ascendit, ut
Sol sex mensibus accedit, neque sex mensibus pluit, ut sex men-
sibus Sol recedit, cum saepe longissime per noctem absente Sole
vapor ascendat et praesente Sole interdiu pluat.
Falsa illa quoque:
50
Et hoc continue fieri secundum ordinem sane
.
Falsum inquam easdem ob causas est, sensus enim aliter distat,
cui quidem plus tribuet ingenium non caecum, quam ornamentis
ac
κομψεύμασιν
istis, quam fluminibus his aqueis aereisque sur-
sum deorsumque cursantibus, quae descripserat in his:
51
Oportet
enim cogitare hunc veluti fluvium fluentem circulo sursum et deor-
sum, communem aeris et aquae
. Neque hic est Oceanus ille, quem
veteres dixere Terram ambire, sed hic qui vere est Oceanus, qui
circa Terram quaqua versum navigatur eamque circulo et ambit
et lambet.
FINIS LIBRI NONI
49
πλησίον μὲν γὰρ ὄντος τοῦ ἡλίου ὁ τῆς ἀτμίδος ἄνω ῥεῖ ποταμός͵
ἀφισταμένου δὲ ὁ τοῦ ὕδατος κάτω. [ARIST. Mete. 347a.3–5]
50
καὶ τοῦτ΄ ἐνδελεχὲς {ἐθέλει} γίγνεσθαι κατά γε τὴν τάξιν· [ARIST.
Mete. 347a.5–6]
51
δεῖ δὲ νοῆσαι τοῦτον ὥσπερ ποταμὸν ῥέοντα κύκλῳ ἄνω καὶ
κάτω͵ κοινὸν ἀέρος καὶ ὕδατος· [ARIST. Mete. 347a.2–3]
5
10
15
1...,182,183,184,185,186,187,188,189,190,191 193,194,195,196,197,198,199,200,201,202,...314
Powered by FlippingBook