Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 198

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
532
20
15
10
5
Non duae ergo, ut accusantur, sunt a Pythagoreis positae di-
stantiae, sed quatuor: dextrum, sinistrum, sursum, deorsum et
nisi omnino caecos eos omnes fuisse credamus, saltem in se ip-
sis ante et retro verisimile est agnovisse. Quae igitur haec tanti
viri contra tantos viros puerilis argutatio? Aient sui: at contrario
modo Pythagorei quam Aristoteles in universo quatuor distan-
tias collocarunt. Quid vero tum? An hoc piaculum est?
Eia ergo, in medium proferamus quam recte eas Aristoteles
statuerit expendamusque utrorum melior sensibus rationique
consonantior sit collocatio, neque enim minima haec est philo-
sophicarum speculationum.
Duae sunt hae pugnantes inter se sententiae. Pythagorei nos,
qui ad arctoum polum habitamus, sursum et ad dextrum latus di-
cunt esse, eos vero qui ad antarcticum, deorsum et ad sinistrum.
Aristoteles contra nos deorsum esse et a sinistris, illos vero sur-
sum et a dextris respectu primi orbis, nam ad planetarum orbes
concedit Aristoteles eiusdem capitis fine nos sursum et in dextris,
illos deorsum et in sinistris, utriusque Aristotelicae sententiae
haec sunt verba. Prioris quidem illius haec:
7
Clarum itaque quod
non apparens polus est sursum et ii, qui ibi habitant, in superno sunt
hemysphaerio et in dextris, nos vero in inferiore et in sinistris
. Secundae
vero sententiae haec alia sunt scripta:
8
Sed in secunda circumlatione
veluti planetarum nos quidem in superis et in dextris sumus, illi vero in
inferis et in sinistris
. Utra vero harum verior sit ac melior sententia,
non nisi ex harum distantiarum principiis percipi potest. Ea prin-
cipia Aristoteles posuit, ea itaque in manus sumamus.
Ait Aristoteles harum distantiarum tractationem propriam
esse eius philosophiae, quae motus animalium contemplatur:
9
Determinatum quidem est de his in iis, quae de animalium motibus
7
Δῆλον τοίνυν ὅτι ὁ ἀφανὴς πόλος ἐστὶ τὸ ἄνω. Καὶ οἱ μὲν ἐκεῖ
οἰκοῦντες ἐν τῷ ἄνω εἰσὶν ἡμισφαιρίῳ καὶ πρὸς τοῖς δεξιοῖς͵ ἡμεῖς δ΄ ἐν
τῷ κάτω καὶ πρὸς [ἐν] τοῖς ἀριστεροῖς͵ [ARIST. Cael. 285b.22–25]
8
Ἀλλὰ τῆς μὲν δευτέρας περιφορᾶς͵ οἷον τῆς τῶν πλανήτων͵ ἡμεῖς
μὲν ἐν τοῖς ἄνω καὶ ἐν τοῖς δεξιοῖς ἐσμεν͵ ἐκεῖνοι δὲ ἐν τοῖς κάτω καὶ ἐν
τοῖς ἀριστεροῖς· [ARIST. Cael. 285b.28–30]
9
Διώρισται μὲν οὖν περὶ τούτων ἐν τοῖς περὶ τὰς τῶν ζῴων κινήσεις
διὰ τὸ τῆς φύσεως οἰκεῖα τῆς ἐκείνων εἶναι· [ARIST. Cael. 284b.13–14]
25
1...,188,189,190,191,192,193,194,195,196,197 199,200,201,202,203,204,205,206,207,208,...314
Powered by FlippingBook