Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 206

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
540
20
25
10
5
tudo, ubi minor haec, sed maior quam tertia, quae designat pro-
funditatem. Quod si profunditatis linea aequa sit cum linea lati-
tudinis, tum et se ipsam et latitudinem confundit et non minus
altera, quam altera et profunditas et latitudo appareat. Si vero
etiam longitudo ita decurtetur, ut aequalis fiat aliis duabus, tum
et nomina et res ipsae longitudinis, latitudinis ac profunditatis
perierunt.
Quid ergo in hoc principio, quod firmissimum videbatur,
quod omnibus notum, ab omnibus concessum fuerat, dicendum?
Linearum eodem in puncto ad rectos angulos sese secantium in-
numerabiles sectiones fieri posse nemo geometrarum in dubium
vertet. Sed innumerabiles hae ad tres tantum primas ac simplices
redire. Sed qui tres has lineas nominibus longitudinis, latitudinis
ac profunditatis insignivit, in simplicibus illis quinque corpori-
bus iam dictis, non videtur eadem perspicacia usus, non enim
praeterquam pyramidi soli accomodantur, et si cui competunt
naturaliter longitudo, latitudo, profunditas, necesse est tres has-
ce lineas omnes inter se inaequales esse, quarum maior longitu-
dinem constituat, media latitudinem, minima profunditatem.
Id cum ita sit, neque necessarium, neque
εὔλογον
est in om-
nibus corporibus seu perfectis seu imperfectis eas omnes distinc-
tas reperiri. Nam in quibus vel omnes vel duae aequales sunt,
vel omnium nomina et effectus pereunt, vel duarum vel unius.
Omnium quidem in sphaera, in cubo reliquisque. Pyramis vero
si omnes inaequales habeat, omnium et nomina et facta conser-
vabit. Si vero duas, duarum tantum.
Itaque hoc manifesto ita constituto dicimus falsam esse Ari-
stotelis sententiam:
rationabile esse corporibus perfectis omnes inesse
.
Omnia enim corpora quatenus trium linearum intersectionem in
puncto eodem recipiunt, perfecta sunt quidem, non tamen dis-
tinctas tres distantias continent. Haec itaque prima Aristotelicae
sententiae falsitas arguatur.
15
30
1...,196,197,198,199,200,201,202,203,204,205 207,208,209,210,211,212,213,214,215,216,...314
Powered by FlippingBook