Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 196

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
530
5
ipsum sursum ipso dextro secundum generationem
. Et libro
De
[471]
partibus ad localem motum utilibus
, capite 4. ita:
ἀρχὴ δὲ τὸ ἄνω
3
principium vero sursum
. Esse vero has omnes distantias non solum
in animalibus, sed etiam plantis et universo et perfectis denique
corporibus omnibus tradidit, sic eodem 2.
De coelo
:
4
Has vero di-
stantias consonum rationi est inesse corporibus perfectis omnes
. Cum-
que has omnes universum sua sententia obtineat, 1. capite libri
2.
De elementis
tacite increpavit Platonem, qui negaret in
Timaeo
sursum ac deorsum quicquam esse in universo:
5
Absurdum enim
est non putare esse aliquid in coelo, hoc sursum, aliud deorsum, quemad-
modum quidam autumant
. Hasce reprehensiones discutiamus.
Pythagorei in syzygia illa, quam ipse 1.
Metaphysico
, capite
5. affert, dextrum et sinistrum cum reliquis ibi numeratis pro
principiis statuerant, sua quadam de more eius scholae recondi-
ta sententia philosophati. Quae quidem ibi non sunt posita pro
corporum principiis, sed rerum omnium cum caeteris coniugi-
bus. Quod Aristoteles forte torsit in aliam sententiam de more
scilicet suo, qua quidem in re non est admodum laudandus. At
minus certe hac in alia, quando veluti sui oblitus scribit Pytha-
goreos duas alias etiam de sex distantiis novisse, eodemmet illo
capite:
6
Nos vero deorsum et in sinistris contrario modo, quam ut
Pythagorei dicunt, illi enim nos sursum faciunt et in dextra parte, illos
vero deorsum et in sinistra
. Quae sane verba Pythagoreos non duas
tantum distantias in universo constituisse contra priorem Aristo-
telis assertionem ostendunt, sed quatuor: et contradictionem in
Aristotelis verbis, quam nullae salvantium salvent salvationes, et
praeterea eius non satis saepe consideratam antiquos arguendi
cupiditatem declarant.
3
[ARIST. IA 705b.2]
4
ταύτας γὰρ τὰς διαστάσεις εὔλογον ὑπάρχειν τοῖς σώμασι τοῖς
τελείοις πάσας. [ARIST. Cael. 284b.23–24]
5
Ἄτοπον γὰρ τὸ μὴ νομίζειν εἶναί τι ἐν τῷ οὐρανῷ τὸ μὲν ἄνω τὸ
δὲ κάτω͵ καθάπερ τινὲς ἀξιοῦσιν· [ARIST. Cael. 308a.17–18]
6
ἡμεῖς δ΄ ἐν τῷ κάτω καὶ πρὸς τοῖς ἀριστεροῖς͵ ἐναντίως ἢ ὡς οἱ
Πυθαγόρειοι λέγουσιν· ἐκεῖνοι γὰρ ἡμᾶς ἄνω ποιοῦσι καὶ ἐν τῷ δεξιῷ
μέρει͵ τοὺς δ΄ ἐκεῖ κάτω καὶ ἐν τῷ ἀριστερῷ. [ARIST. Cael. 285b.24–27]
10
15
20
25
1...,186,187,188,189,190,191,192,193,194,195 197,198,199,200,201,202,203,204,205,206,...314
Powered by FlippingBook