Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 200

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
534
dicta sunt, quia propria illorum natura sint
. Rationem quoque eius
rei statim addit:
10
Manifesto enim in animalibus inexistentia appa-
rent, in quibus sane omnes tales particulae, dico autem veluti sinistrum
et dextrum, aliquibus vero quaedam, plantis vero sursum et deorsum
solum
. Quare [472] cum animalium propriae sint, recte videri
possit ad coelum non pertinere. Ac ideo subiunxit dubitanter:
11
Quod si oporteat etiam coelo annectere aliquid talium, rationabile est
.
Rationabile, inquit, est coelo etiam inesse quod in animalibus est
horum primum, sursum et deorsum, quia et haec et reliqua, ante
et retro, dextrum et sinistrum, principium quoddam est:
12
Singu-
la veluti principium quoddam est
. Atque ideo
13
has enim distantias
rationabile est inesse corporibus perfectis omnes
. Non solum coelo,
non solum animalibus, sed corporibus perfectis non quasdam,
sed omnes: quia omnes sint principia quaedam. Quaenam?
14
Est
vero sursum quidem longitudinis principium, dextrum autem latitu-
dinis, ante vero profunditatis
. Corpus autem omne perfectum esse
tum Pythagoreorum, tum sua ipsius sententia primo
De coelo
, ca-
pite 1. scripsit idque ratione confirmavit:
15
Corpus solum fuerit ex
magnitudinibus perfectum: solum enim terminatur tribus, hoc vero est
omne trine cum sit divisibile, undequaque divisibile fuerit
. Et paulo
post in eandem hanc sententiam:
16
Omnes
i
enim habet distantias
.
Longitudinem scilicet, latitudinem et profunditatem.
10
φανερῶς γὰρ ἔν γε τοῖς ζῴοις ὑπάρχονταφαίνεται τοῖς μὲνπάντα
τὰ τοιαῦτα μόρια͵ λέγω δ΄ οἷον τό τε δεξιὸν καὶ τὸ ἀριστερόν͵ τοῖς δ΄
ἔνια͵ τοῖς δὲ φυτοῖς τὸ ἄνω καὶ τὸ κάτω μόνον. [ARIST. Cael. 284b.15–18]
11
Εἰ δὲ δεῖ καὶ τῷ οὐρανῷ προσάπτειν τι τῶν τοιούτων͵ {καὶ τὸ
πρῶτον͵ καθάπερ εἴπομεν͵ ἐν τοῖς ζῴοις ὑπάρχον} εὔλογον. [ARIST.
Cael. 284b.18–20]
12
ἕκαστον οἷον ἀρχή τις ἐστίν. [ARIST. Cael. 284b.20–21]
13
ταύτας γὰρ τὰς διαστάσεις εὔλογον ὑπάρχειν τοῖς σώμασι τοῖς
τελείοις πάσας. [ARIST. Cael. 284b.23–24]
14
Ἔστι δὲ τὸ μὲν ἄνω τοῦ μήκους ἀρχή͵ τὸ δὲ δεξιὸν τοῦ πλάτους,
τὸ δ’ ἔμπροσθεν τοῦ βάθους. [ARIST. Cael. 284b.24–25]
15
τὸ σῶμα μόνον ἂν εἴη τῶν μεγεθῶν τέλειον· μόνον γὰρ ὥρισται
τοῖς τρισίν͵ τοῦτο δ΄ ἐστὶ πᾶν. Τριχῇ δὲ ὂν διαιρετὸν πάντῃ διαιρετόν
ἐστιν· [ARIST. Cael. 268a.22–25]
16
πάσας γὰρ ἔχει τὰς διαστάσεις· [ARIST. Cael. 269a.16–17]
i
Corr. ex Onnes
5
10
15
20
1...,190,191,192,193,194,195,196,197,198,199 201,202,203,204,205,206,207,208,209,210,...314
Powered by FlippingBook