Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 210

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
544
5
30
Ex quibus licet colligere sursum esse triplex opere. Aliorum
sursum esse ad universi sursum, ut hominis. Aliorum ad univer-
si deorsum, ut plantarum. Aliorum inter haec medium, ut
ani-
malium
reliquorum. Plantarum sursum esse universi deorsum
etiam libro
De partibus ad motum etc.
capite 4. docuit his:
24
Videa-
tur autem plantis proprium esse deorsum magis, non enim similiter
habet sursum positione et deorsum his et animalibus. Habet quidem ad
universum non similiter, sed opere habet similiter, radices enim sunt in
plantis ipsum sursum. Inde enim nutrimentum transmittitur plantis
et his accipiunt ipsum, sicuti animalia ore
.
Quavis autem harum significationum sursum ipsum suma-
tur, nequaquam vera est illa Aristotelis sententia:
sursum esse
longitudinis principium
. Nam in universo est quidem sursum
at nulla in ea longitudo naturalis; omnes enim a centro lineae
ad circumferentiam aequales sunt. At in talibus corporibus, ut
etiam simplicibus aliis, nullam esse natura longitudinem supra
est ostensum, itaque in universo sursum ipsum nullius longitu-
dinis principium est.
Multa quoque in universo corpora sunt, metalla, lapides, in
quibus quantumvis perfectis, nihil sursum vel positione vel ope-
re est; longitudinem tamen habent pleraque, non ergo longitudo
a sursum, ut a principio pendet, neque hoc est longitudinis prin-
cipium, neque id verum esse aut sensibus aut rationibus persua-
detur. Falsa est ergo in his Aristotelis traditio. Falsa etiam alia
illa, qua dextrum esse latitudinis principium est assertum. Tabu-
la enim haec mea, papyrus item, quae scriptionem hanc suscipit,
latitudinem habent: dextrum tamen natura sua nullum habent,
non est ergo dextrum latitudinis principium. Veluti neque pro-
funditatis tabulae ullum ante est principium. In universo ergo, in
inanimis corporibus nihil horum, quantumvis perfectissimis.
24
καίτοι δόξειέ γ΄ ἂν τοῖς φυτοῖς οἰκεῖον εἶναι τὸ κάτω μᾶλλον· οὐχ
ὁμοίως γὰρ ἔχει τῇ θέσει τὸ ἄνω καὶ κάτω τούτοις καὶ τοῖς ζῴοις. ἔχει
δὲ πρὸς μὲν τὸ ὅλον οὐχ ὁμοίως͵ κατὰ δὲ τὸ ἔργον ὁμοίως. αἱ γὰρ ῥίζαι
εἰσὶ τὸ ἄνω τοῖς φυτοῖς· ἐκεῖθεν γὰρ ἡ τροφὴ διαδίδοται τοῖς φυομένοις͵
καὶ λαμβάνει ταύταις αὐτήν͵ καθάπερ τὰ ζῷα τοῖς στόμασιν. [ARIST.
IA 705b.2–8]
10
15
20
25
1...,200,201,202,203,204,205,206,207,208,209 211,212,213,214,215,216,217,218,219,220,...314
Powered by FlippingBook